Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 119 of 162 - First - Home
Duo Ducentes Bigas, Et Vnus Iturus
Nobiscum Vsque Ad Sartach.
Carnes quas dabant non sufficiebant; nec
inueniebamus aliquid venale pro moneta.
[Sidenote: Calor maximus ibi in
astate.] Et cum sedebamus sub bigis notris pro vmbra, quia calor erat ibi
maximus illo tempore, ipsi ita importune ingerebant se nobis, quod
conculcabant nos, volentes omnia nostra videre. Si arripiebat eos appetitus
purgandi ventrem, non elongabant se a nobis, quam possit faba iactari. Imo
iuxta nos colloquentes mutuo faciebant immunditias suas: et multa alia
faciebant qua erant supra modum tadiosa. Super omnia grauabat me, quod cum
volebam dicere eis aliquod verbum adificationis, interpres meus dicebat,
non facietis me pradicare: quia nescio talia verba dicere. Et verum
dicebat. Ego enim perpendi postea, quum incepi aliquantulum intelligere
idioma, quod quum dicebam vnum, ipse totum aliud dicebat, secundum quod ei
occurrebat. Tunc videns periculum loquendi per ipsum, elegi magis facere.
[Sidenote: Tanais fluuius.] Ambulauimus ergo cum magno labore de mansione
in mansionem: ita quod paucis diebus ante festum beata Maria Magdalena veni
ad fluuium magnum Tanais: qui diuidit Asiam ab Europa, sicut Nilus fluuius
Agypti, Asiam ab Africa. [Sidenote: Casale Rutenorum.] In illo loco quo
applicuimus fecerunt Baatu et Sartach fieri quoddam casale de Rutenis in
ripa orientali, qui transferant nuncios et mercatores cum nauiculis. Ipsi
transtulerunt nos primo et postea bigas ponentes vnam rotam in vna barca et
aliam in alia, ligantes barcas ad inuicem; et sic remigantes transibant.
Ibi egit dux noster valde stulte. Ipse enim credebat, quod illi de casali
deberent nobis ministrare equos, et dimisit animalia qua adduxeramus in
alia biga, vt redirent ad dominos suos. Et quum postulauimus ab eis
animalia, ipsi respondebant quod habebant priuilegium a Baatu, quod non
tenerentur ad aliud, nisi transferre euntes et redeuntes: etiam a
mercatoribus accipiebant magnum tributum. Stetimus ergo ibi in ripa
fluminis tribus diebus. Prima die dederunt nobis magnam borbatam recentem:
secunda die panem de siligine et parum de carnibus, quas acceperat
procurator villa ostiatim per diuersas domos. [Sidenote: Latitudo Tanais.]
Tertia die pisces siccos, quos habent ibi in magna multitudine. Fluuius
ille erat ibi tanta latitudinus, quanta est Sequana Parisijis. Et antequam
peruenissemus ad locum illum, transiuimus multas aquas pulcherrimas et
piscosissimas: Sed Tartari nesciunt eos capere, nec curant de pisce nisi
sit ita magnus, quod possunt comedere carnes eius, sicut carnes arietinas.
[Sidenote: Oceanus.] Ille fluuius est terminus Orientalis Russia; et oritur
de paludibus qua pertingunt ad Oceanum ad aquilonem. Fluuius vero currit ad
meridiem in quoddam magnum Mare septingentorum millium, antequam pertingat
ad Mare Ponti: Et omnes aqua quas transiuimus vadunt ad illas partes. Habet
etiam pradictum flumen magnam syluam in ripa Occidentali. Vltra locum illum
non ascendunt Tartari versus Aquilonem: quia tunc temporis [Marginal note:
Ad introitum Augusti redeunt ad meridiem.] circa introitum Augusti
incipiunt redire versus meridiem. Vnde aliud est casale inferius vbi
transeunt nuncij tempore hyemali. Eramus igitur ibi in magna angustia, quia
nec equos nec baues inueniebamus pro pecunia. Tandem postquam ostendi eis,
quod laboraui pro communi vtilitate omnium Christianorum, accommodauerunt
nobis boues et homines: nos autem oportebat ire pedibus.
Enter page number
PreviousNext
Page 119 of 162
Words from 60545 to 61048
of 82784