Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 116 of 162 - First - Home
Qui In Crastino Loquens Nobiscum, Dixit Quod Nullo Modo Auderet
Accipere Baptisma, Quia Tunc Non Biberet Cosmos.
Christiani enim illius
loci hoc dicebant, quod nullus verus Christianus deberet bibere:
Et sine
potu illo non posset viuere in solitudine illa. A qua opinione nullo modo
potui diuertere illum. Vnde noueritis pro certo quod multum elongantur a
fide propter illam opinionem qua iam viguit inter illos per Rutenos, quorum
maxima multitude est inter eos. Illa die dedit nobis ille capitaneus vnum
hominem, qui nos deduceret vsque ad Sartach et duos qui ducerent nos vsque
ad proximam herbergiam; qua inde distabat quinque dietas prout boues
poterant ire. Dederunt etiam nobis vnam capram pro cibo et plures vtres
lactis vaccini, et de cosmos parum: quia illud preciosum est inter illos.
Et sic arripientes iter recte in aquilonem, visum fuit mihi quod vnam
portam inferni transissemus. Garciones qui ducebant nos, incipiebant nobis
audacter furari, quia videbant nos parum cautos. Tandem amissis pluribus
vexatio dabat nobis intellectum Peruenimus tandem ad extremitatem illius
prouinca, qua clauditur vno fossato ab vno mari vsque ad aliud: extra quam
erat herbergia eorum apud quos intrassemus: videbantur nobis leprosi omnes:
[Sidenote: Salina.] quia erant viles homines ibi collocati, vt reciperent
tributum ab accipientibus sal a salinis superius dictis. Ab illo loco, vt
dicebant, oportebat nos ambulare quindecim diebus, quibus non inueniremus
populum. Cum illis bibimus cosmos: et dedimus illis vnum veringal plenum
fructibus et panem biscoctum. [Sidenote: Decem dieta.] Qui dederunt nobis
octo boues, vnam captram pro tanto itinere, et nescio quot vtres plenos
lacte vaccino. Sic mutatis bobus arripuimus iter, quod perfecimus decem
diebus vsque ad aliam herbergiam: nec inuenimus aquam in ilia via nisi in
fossis in conuallibus factis, exceptis duobus paruis fluminibus. Et
tendebamus recte in orientem ex quo exiuimus pradictam prouinciam Gasaria,
habentes mare ad meridiem et vastam solitudinem ad aquilonem: qua durat per
viginti dietas alicubi in latitudine; In qua nulla est sylua, nullus mons,
nullus lapis. Herba est optima. In hac solebant pascere Comani, qui
dicuntur Capchat. A Teutonicis vero dicuntur Valani, et prouincia Valania.
Ab Isidoro vero dicitur a flumine Tanai vsque ad paludes Meotidis et
Danubium Alania. Et durat ista terra in longitudine a Danubio vsque Tanaim;
qui est terminus Asia; et Europa, itinere duorum mensium velociter
equitando prout equitant Tartari: [Sidenote: Comania longitudo.] Qua tota
inhabitabatur a Comanis Capchat, et etiam vltra a Tanai vsque [Marginal
note: Etilia qua et Volga flumen.] Etiliam: Inter qua flumina sunt decem
diete magna. [Sidenote: Russia.] Ad aquilonem vero istius prouincia iacet
Russia, qua vbique syluas habet, et protenditur a Polonia et Hungaria vsque
Tanaim: qua tota vastata est a Tartaris, et adhuc quotidie vastatur.
Praponunt enim Rutenis, quia sunt Christiani, Saracenos: et cum non possunt
amplius dare aurum vel argentum, ducunt eos et paruulos eorum tanquam
greges ad solitudinem vt custodiant animalia eorum. [Sidenote: Prussia.]
Vltra Russiam ad aquilonem est Prussia, quam nuper subiugauerunt totam
fratres Teutonici. Et certe de facili acquierent Russiam, si apponerent
manum. Si enim Tartari audirent, quod magnus sacerdos, hoc est, Papa
faceret cruce signari contra eos, omnes fugerunt ad solitudines suas.
Enter page number
PreviousNext
Page 116 of 162
Words from 58992 to 59502
of 82784