Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Quia nuncios illuc miserat,
qui iam redierant ad ipsum. Audito autem, quod opporteret nos illis munera
dare, quasdam pelles castorum - Page 115
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 115 of 315 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Quia Nuncios Illuc Miserat, Qui Iam Redierant Ad Ipsum.

Audito autem, quod opporteret nos illis munera dare, quasdam pelles castorum et aliorum animalium fecimus emi, de hoc, quod datum nobis fuerat in eleemosynam ad subsidium via.

Quod agnoscentes Dux Conradus et [Marginal note: Grimislaua vt Mechouius lib. 1. cap. 9.] Ducissa Cracouia, et Episcopus et quidam milites, plures etiam nobis dederunt huiusmodi pelles. Denique Dux Wasilico a Duce Cracouia, et Episcopo atque Baronibus pro nobis attente rogatus, secum nos in terram suam duxit, et vt aliquantulum quiesceremus aliquot diebus nos in expensis suis detinuit. [Sidenote: Litera Papa ad Russos.] Et cum rogatus a nobis, fecisset Episcopos suos venire, legimus eis literas Domini Papa, monentis eos, ad sancta matris Ecclesia vnitatem redire. Ad idem quoque nos ipsi monuimus eos, et induximus, quantum potuimus, tam Ducem quam Episcopos et alios. [Sidenote: Daniel, frater Basilij.] Sed quia Dux Daniel, frater Wasiliconis pradicti, prasens non erat, quoniam ad Baty profectus erat, non potuerunt eo tempore finaliter respondere. Post hac Dux Wasilico transmisit nos vsque in Kiouiam metropolin Russia, cum seruiente vno. [Sidenote: Lituani.] Ibamus tamen in periculo capitis semper propter Lituanos, qui sape faciebant insultum super terram Russia et in illis maxime locis, per quos debebamus transire. At per pradictum seruientem eramus securi a Ruthenis, quorum etiam maxima pars occisa vel captiuata erat a Tartaris. Porro in Danilone vsque ad mortem tunc infirmati fuimus. Nihilominus tamen in vehiculo per niuem et frigus magnum trahi nos fecimus. Cum ergo Kiouiam peruenimus, habuimus de via nostra consilium cum millenario ac cateris ibidem nobilibus.

Enter page number   Previous Next
Page 115 of 315
Words from 30067 to 30323 of 82784


Previous 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online