Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 112 of 162 - First - Home
Mirabar Etiam Super Multitudine Armentorum
Boum Et Equorum Et Gregum Ouium:
Paucos videbam homines qui ista
gubernarent; vnde inquisiui quot homines haberet sub se?
Et dictum fuit
mihi, quod non plusquam quingentos, quorum medietatem transiueramus in alia
herbergia. Tunc incepit mihi dicere garcio qui ducebat nos, quod aliquid
oporteret Scacatay dare: et ipse fecit nos stare, et pracessit nuncians
aduentum nostrum. Iam erat hora plusquam tertia, et deposuerunt domos suas
iuxta quondam aquam. Et venit ad nos interpres ipsius, qui statim cognito,
quod nunquam fueramus inter illos, poposcit de cibis nostris, et dedimus
ei, poscebat etiam vestimentum aliquod, quia dicturas erat verbum nostrum
ante dominum suum. Excusauimus nos. Quasiuit quid portaremus domino suo?
Accepimus vnum flasconem de vino, et impleuimus vnum veringal de biscocto
et platellum vnum de pomis et aliis fructibus. Sed non placebat ei, quia
non ferebamos aliquem pannum pretiosum. Sic tamen ingressi sumus cum timore
et verecundia. Sedebat ipse in lecto suo tenens citharulam in manu, et vxor
sua iuxta eum: de qua credebam in veritate, quod amputasset sibi nasum
inter oculos vt simior esset: nihil enim habebat ibi de naso, et vnxerat
locum ilium quodam vnguento nigro, et etiam supercilia: quod erat
turpissimum in oculis nostris. Tunc dixi ei verba supradicta. [Sidenote:
Nota diligenter.] Vbique enim aportebat nos dicere idem verbum. Super hoc
enim eramus bene pramoniti ab illis qui fuerant inter illos, quod nunquam
mutaremus verba nostra. Rogaui etiam eum vt dignaretur accipere munusculum
de manu nostra, excusans me, quia monachus eram, nec erat ordinis nostri
possidere aurum, vel argentum, vel vestes preciosas. Vnde non habebam
aliquid talium, quod possem ei dare: sed de cibis nostris acciperet pro
benedictione. Tunc fecit recipi, et distribuit statim hominibus suis qui
conuenerant ad potandum. Dedi etiam ei literas Imperatoris
Constantinopolitani: (Hoc fuit in octauis ascensionis). Qui statim eas
Soldaiam misit vt ibi interpretarentur: quia erant in Graco, nec habebat
secum qui sciret literas Gracas. Quasiuit etiam a nobis, si vellemus bibere
cosmos, hoc est, lac iumentinum. Christiani enim Ruteni, Graci, et Alani,
qui sunt inter eos, qui volunt stricte custodire legem suam, non bibunt
illud: Imo non reputant se Christianos postquam biberunt. Et sacerdotes
eorum reconciliant eos, tanquam negassent fidem Christianam. Ego respondi,
quod habebamus adhuc sufficienter ad bibendum: et cum ille potus deficeret
nobis, oporteret nos bibere illud, quod daretur nobis. Quasiuit etiam quid
contineretur in literis nostris, quas mittebatis Sartach. Dixi quod clausa
erant bulla nostra; et quod non erant in eis nisi bona verba et amicabilia.
Quasiuit et qua verba diceremus Sartach? Respondi, Verba fidei Christiana.
Quasiuit qua? Quia libenter vellet audire. Tunc exposui ei prout potui per
interpretem meum, qui nullius erat ingenij, nec alicuius eloquentia,
symbolum fidei. Quo audito, ipse tacuit et mouit caput. Tunc assignauit
nobis duos homines, qui nos custodirent, et equos et boues: et fecit nos
bigare secum, donec reuerteretur nuncius, quem ipse miserat pro
interpretatione, literarum imperatoris; et iuimus cum eo vsque in crastinum
Pentecostes.
The same in English.
Of the court of Scacatai: and how the Christians drinke no Cosmos.
Enter page number
PreviousNext
Page 112 of 162
Words from 56947 to 57448
of 82784