Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 111 of 315 - First - Home
Et Sicut Dictum Est Supra
De Tartaris, Debent Acies Suas Ordinare, Ac Legem Pugnantibus Imponere.
Quicunque Conuersus Fuerit Ad Pradam Ante Victoriam Maximam Debet Poenam
Subire:
Talis enim apud illos occiditur absque miseratione.
Locus ad
pralium, si fieri potest, eligendus est planus, vt vndique possint videre,
nec omnes debent in vnum conuenire, sed acies multas et diuisas, nec tamen
nimis distantes ab inuicem facere. Contra illos qui primo veniunt, debent
vnam aciem mittere, et alia parata sit ad iuuandum illam opportuno tempore.
Habeant et speculatores ex omni parte, qui videant, quando veniunt acies
catere. Nam ideo semper debent aciem contra aciem, vt ei occurrant,
mittere, quoniam illi semper nituntur aduersarios in medio concludere. Hoc
autem acies caueant, ne si etiam illi fugere videantur, diu post illos
currant, ne forte, sicut facere solent, ipsos ad paratas insidias trahent:
quia plus fraudulentia quam fortitudine pugnant. Et iterum ne fatigentur
equi eorum: quia nostri multitudinem non habent equorum. Tartari vero quos
equitant die vna, non ascendunt tribus diebus, vel quatuor postea. Pratera
si cedunt Tartari, non ideo debent nostri recedere, vel ab inuicem
separari: quoniam hoc simulando faciunt, vt exercitus diuidatur, et sic ad
terra destructionem libere ingrediantur. Caterum Duces nostri die noctuque
facere debent exercitum custodiri: nec iacere spoliati, sed semper ad
pugnam parati: quia Tartari quasi Damones semper vigilant, excogitantes
artem nocendi. Porro si aliqui Tartarorum in bello de suis equis
proijciuntur, statim capiendi sunt, quia quando sunt in terra fortiter
sagittant, et equos hominesque vulnerant.
The same in English.
Howe they may be resisted.
Enter page number
PreviousNext
Page 111 of 315
Words from 29029 to 29282
of 82784