Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 10 of 162 - First - Home
[Sidenote: Obedientia.] Pradicti homines, scilicet Tartari sunt
magis obedientes Dominis suis quam aliqui homines in hoc mundo, siue
religiosi, siue seculares: et magis reuerentur eosdem: neque de facili
mentiuntur eis. Verbis ad inuicem raro aut nunquam contendunt, factis vero
nunquam. Bella, rixa, vulnera, homicidia inter eos non contingunt.
[Sidenote: Abstinentia.] Pradones et fures magnarum rerum non inueniuntur
inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis
aut vectibus non firmantur. Si aliqua bestia perduntur, quicunque inuenent
eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt
ad hoc. Homines autem quorum sunt bestia apud eosdem illas requirunt, et
absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium
satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis
inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa;
et satis sunt sufferentes. [Sidenote: Temperantia.] Vnde quum ieiunant vno
die vel duobus diebus nihil comedentes omnino de facili non videntur
impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In equitando
multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt homines
delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita
sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congrue potest.
[Sidenote: Castitas mulierum.] Mulieres eorum sunt casta: nec de
impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen quadam ex eis in
ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones vero inter eas raro vel
nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen
verbis vel facto nunquam contendunt. [Sidenote: Insolencia aduersus
exteros.] Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi alijs
hominibus sunt, et despiciunt omnes: ideo quasi pro nihilo reputant, siue
nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem
virum Ieroslaum. magnum Ducem Russia, filium etiam Regis et Regina Georgia,
et Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere
inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles,
antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immo sape
oportebat eos post posteriora sedere. [Sidenote: Iracundia Mendacitas.]
Iracundi multum et indignantis natura sunt: et etiam alijs hominibus plus
sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In principio quidem
sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio. [Sidenote: Fraudulentia
Sordes.] Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia circumueniunt
omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et potum, et alijs factis suis.
Qui cum volunt aliquid mali facere alijs hominibus, miro modo occultant, vt
prauidere non possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire.
[Sidenote: Temulentia.] Ebrietas honorabilis est apud eos: et quum multum
quis bibit, ibidem reijcit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat.
[Footnote: Chief engineer Melville, in his account of the adventures of the
survivors of the "Jeanette" in the Lena Delta, gives a similar description
of the drinking customs of the inhabitants of the _Tundra_.] Valde sunt
cupidi et auari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et
parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
[Sidenote: Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores
eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt.
Enter page number
PreviousNext
Page 10 of 162
Words from 4557 to 5065
of 82784