Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 10 of 315 - First - Home
Post Mortem Maritorum De Facili Ad Secunda Coniugia Non Migrant, Nisi
Quis Velit Suam Nouercam Ducere In Vxorem.
[Sidenote:
Vestes.] Vestes autem
tam virorum quam mulierum sunt vno modo formata. Pallijs, cappis vel
capputijs vel pellibus non vtuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo,
purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo vsque deorsum
sunt scissa, quia ante pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna, et
in dextris tribus ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad
brachiale sunt scissa. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum
formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed a
posterioribus est apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro.
Mulieres vero qua sunt maritata habent tunicam valde amplam et vsque ad
terram ante scissam. Super caput vero habent vnum quid rotundum de
viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam vlnam,
et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad summum in
amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam vnam longam et
gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: et est
assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros.
Instrumentum pradictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel
baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, et per hoc
ab alijs mulieribus cognoscuntur. Virgines autem et iuuenes mulieres cum
magna difficultate a viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur
vt viri. Pileola habent alia quam alia nationes, quorum formam
intelligibiliter describere non valemus. [Sidenote: Tabernacula.] Stationes
rotundas habent in modum tentorij praparatas, de virgis et baculis
subtiliter factas.
Enter page number
PreviousNext
Page 10 of 315
Words from 2581 to 2841
of 82784