Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 106 of 315 - First - Home
Et Si
Vnus Aut Duo Vel Plures Ex Decem Audacter Accedunt Ad Pugnam, Alij Vero Ex
Illo Denario Non Sequuntur Similiter Occiduntur.
Sed etiam si vnus ex decem
vel plures capiuntur, socij eorum si non eos liberant, ipsi etiam
occiduntur.
Poro arma debent habere tallia. Duos arcus vel vnum bonum ad
minus. [Sidenote: Armatura.] Tresque pharetras sagittis plenas, et vnam
securim et funes ad machinas trahendas. Diuites autem habent gladios in
fine acutos, ex vna parte tantum incidentes, et aliquantulum curuos. Habent
et equos armatos, crura etiam tecta, galeas et loricas. Verum loricas et
equorum cooperturas quidam habent de corio, super corpus artificiose
duplicato vel etiam triplicato. Galea vero superius est de chalybe, vel de
ferro: sed illud, quod in circuitu protegit collum et gulam, est de corio.
Quidam autem de ferro habent omnia supradicta, in hunc modum formata.
Laminas multas tenues ad vnius digni latitudinem et palma longitudinem
faciunt, et in qualibet octo foramina paruula facientes, interius tres
corrgias strictas et fortes ponunt. Sicque laminas, vnam alij quasi per
gradus ascendendo, supponunt. Itaque laminas ad corrigias, tenuibus
corrigiolis per foramina pradicta immissis, ligant, et in superiori parte
corrigiolam vnam ex vtraque parte duplicatam cum alia corrigiola consuunt,
vt lamina simul bene firmiterque cohareant. Hac faciunt tam ad cooperturas
equorum, quam ad armaturas hominum. Adeoque faciunt ilia lucere, quod in
eis potest homo faciem suam videre. Aliqui vero in collo ferri lancea vncum
habent, cum quo de sella, si possunt, hominem detrahant. Sagittarum eorum
ferramenta sunt acutissima, ex vtraque parte quasi gladius biceps
incidentia, semperque iuxta pharetram portant limas ad acuendum sagittas.
Habent vero scuta de viminibus, aut de virgulis facta.
Enter page number
PreviousNext
Page 106 of 315
Words from 27685 to 27955
of 82784