Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 105 of 162 - First - Home
And They Bind Also A Piece Of White
Silke Like A Mufler Or Mask Vnder Their Eyes, Reaching Down Vnto Their
Breast These Gentlewomen Are Exceeding Fat, And The Lesser Their Noses Be,
The Fairer Are They Esteemed:
They daube ouer their sweet faces with grease
too shamefully:
And they neuer lie in bed for their trauel of childbirth.
De officio mulierum, et operibus earum, ac de nuptijs earum. Cap. 9.
Officium foeminarum est ducere bigas, ponere domus super eas et deponere,
mungere vaccas, facere butirum et griut, parare pelles, et consuere eas,
quas consuunt filo deneruis; diuidunt enim neruos in minuta fila, et postea
illa contorquent in vnum longum filum. Consuunt etiam soculares et soccos
et alias vestes. Vestes vero nunquam lauant, quia dicunt quod Deus tunc
irascitur, et quod fiant torotrua si suspendantur ad siccandum: Imo
lauantes verberant et eis auferunt. Tonitrua supra modum timent: tunc omnes
extraneos emittunt de domibus suis; et inuoluunt se in filtris nigris, in
quibus latitant, donec transierit. Nunquam etiam lauant scutellos, imo
carne cocta alueum in quo debent ponere eam lauant brodio bulliente de
caldaria, et postea refundunt in caldariam; faciunt et filtrum et
cooperiunt domos. Viri faciunt solum arcus et sagittas, fabricant strepas,
et frana, et faciunt cellas, carpentant domos et bigas: custodiunt equos et
mungunt equas, concutiunt ipsum cosmos et lac equinum, faciunt vires in
quibus reconditur: custodiunt etiam camelos, et onerant eos Oues et Capras
custodiunt mixtim et mungunt aliquando viri, aliquando mulieres. [Sidenote:
Pellium paratio] De lacte ouium inspissato et salso parant pelles. Cum
volunt manus vel caput lauare implent os suum aqua et paulatim fundunt de
ore suo super manus, et eadem humectant crines suos, et lauant caput suum.
De nuptijs eorum noueritis, quod nemo habet ibi vxorem nisi emat eam; vnde
aliquando sunt puella multum aduita ante quam nubant: semper enim tenent
eas parentes, donec vendant eas. Seruant etiam gradus consanguinitatis
primum et secundum: nullum autem seruant affinitatis. Habent enim simul vel
successiue duas sorores. Nulla vidua nubit inter eos, hac ratione; quia
credunt quod omnes qui seruiunt eis in hac vita seruient in futura. Vnde
vidua credunt, quod semper reuertitur post mortem ad primum maritum. Vnde
accidit turpis consuetudo inter eos quod filius scilicet ducit aliquando
omnes vxores patris sui, excepta matre. Curia enim patris et matris semper
accidit iuniori filio. Vnde oportet quod ipse prouideat omnibus vxoribus
patris sui, quia adueniunt ea cum curia paterna. Et tunc si vult vtitur eis
pro vxoribus, quia non reputat sibi iniuriam, si reuertatur ad patrem post
mortem. Cum ergo aliquis fecerit pactum cum aliquo de filia accipienda,
facit pater puella conuiuium, et illa fuagit ad consanguineos, vt ibi
lateat: Tunc pater dicit, Ecce filia mea tua est, accipe eam vbicunque
inueneris: Tunc ille quarit cum amicis suis, donec inueniat eam, et
oportet, quod vi capiat eam et ducat eam quasi violenter ad domum.
The same in English.
Of the dueties inioined vnto the Tartarian women, and of their labours, and
also of their mariages. Chap. 9.
The duties of women are, to driue carts:
Enter page number
PreviousNext
Page 105 of 162
Words from 53404 to 53910
of 82784