Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 103 of 315 - First - Home
His Autem
Deuicus, Dux Cyrpodan Contra Armenios Iuit Ad Meridiem Cum Suis.
Qui cum
transirent per deserta quadam, monstra inuenerunt effigiem humanam
habentia, qua non nisi vnum brachium cum manu in medio pectoris, et vnum
pedem habebant, et duo cum vno arco sagittabant, adeoque fortiter
currebant, quod equi eos inuestitare non poterant.
Currebant autem super
vnum pedem illum saltando, et cum essent fatigati, taliter eundo ibant
super manum et pedem, se tanquam in circulo reuoluendo. Cumque sic etiam
fessi essent, iterum secundum priorem modum currebant. [Sidenote:
Cyclopedes.] Hos Isidorus Cyclopedes appellat. Et ex eis Tartari non nullus
occiderunt. Et sicut nobis a Ruthenis Clericis in curia dicebatur, qui
morantur cum Imperatore pradicto plures ex eis nuncij venerunt in legatione
ad curiam Imperatoris superius annotati, vt possent habere pacem cum illo.
[Sidenote: Armenia et Georgia subacta.] Inde procedentes venerunt in
Armeniam, quam bello deuicerunt, et etiam Georgia partem. Alia vero pars
venit ad mandatum eorum, et singulis annis dederunt, et adhuc dant ei pro
tributo xx millia Yperperarum. Hinc ad terram Soldam Deurum potentis et
magni, processerunt, cum quo etiam pugnantes, ipsum deuicerunt. [Sidenote:
Soklanus Halapia.] Denique processerunt vlterius debellando ac vincendo
vsque ad terram Soldani Halapia, et nunc etiam terram obtinent, alias
quoque terras vltra illas proponentes impuguare: nec postea reuersi sunt in
terram suam vsque hodie. [Sidenote: Calipha Baldacensis.] Idemque exercitus
contra terram Caliphi Baldach perrexit, quam etiam sibi subdidit, et vt
CCCC Byzantios, exceptis Baldekinis caterisque muneribus, ei quotidie pro
tributo daret, obtinuit. Sed et quolibet anno mittunt nuncios ad Caliphum,
vt ad eos veniat.
Enter page number
PreviousNext
Page 103 of 315
Words from 26911 to 27167
of 82784