Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2  - Collected By Richard Hakluyt




















































































 -  Vel 30. pariter, et dormiunt sex
mensibus: quas capiunt in magna multitudine. Sunt etiam ibi, cuniculi
habentes longam caudam sicut - Page 101
Eastern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 2 - Collected By Richard Hakluyt - Page 101 of 162 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Vel 30.

Pariter, et dormiunt sex mensibus:

Quas capiunt in magna multitudine. Sunt etiam ibi, cuniculi habentes longam caudam sicut cari; et in summitate cauda habent pilos nigros et albos. Habent et multas alias bestiolas bonas ad comedendum: quas ipsi valde bene discernunt. Ceruos non vidi ibi; lepores paucos vidi, gaselos multos. Asinos syluestres vidi in magna multitudine, qui sunt quasi muli. Vidi et aliud genus animalis quod dicitur Artak, quod habet recte corpus arietis et cornua torta, sed tanta quantitatis, quod vix poteram vna manu leuare duo cornua: et faciunt de cornibus illis ciphos magnos. Habent falcones, girfalcones, et herodios in magna multitudine: quos omnes portant super manum dexteram: et ponunt semper falconi vnam corrigiam paruulam circa collum, qua pendet ei vsque ad medietatem pectoris: per quam cum proijciunt eum ad pradam, inclinant cum sinistra manu caput et pectus falconis, ne verberetur a vento, vel ne feratur sursum. Magnum ergo partem victus sui acquirunt venatione. De vestibus et habitu eorum noueritis, quod de Cataya et alijs regionibus Orientis, et etiam de Perside et alijs regionibus austri veniunt eis panni serici et aurei, et tela de bambasio, quibus induuntur in astate. [Sidenote: Maior Hungaria.] De Russia, de Moxel, et Maiore Bulgaria et Pascatir, qua est maior Hungaria, et Kersis: (qua omnes sunt regiones ad Aquilonem et plena syluis;) et alijs multis regionibus ad latus aquilonare, qua eis obediunt, adducuntur eis pelles preciosa multi generis; quas nunquam vidi in partibus nostris: Quibus induuntur in hyeme. Et faciunt semper in hyeme duas pelliceas ad minus: vnam, cuius pilus est ad carnem: aliam cuius pilus est extra contra ventum et niues, qua multoties sunt de pellibus lupinis vel vulpibus vel papionibus. Et dum sedent in domo habent aliam delicatiorem. Pauperes faciunt illas exteriores de canibus et capris. Quum volunt venari feras, conueniunt magna multitudo et circundant regionem in qua sciunt feras esse, et paulatim appropinquant sibi, donec concludant feras inter se quasi infra circulum, et tunc sagitant ad eas; faciunt etiam braccas de pellibus. Diuites etiam furrant vestes suas de stupa seta, qua est supra modum mollis, et leuis et calida. Pauperes furrant vestes de tela de bambasio, de delicatiori lana quam possunt extrahere: de grossiori faciunt filtrum ad cooperiendum domos suas et cistas, et ad lectisternia. De lana etiam et tertia parte pilorum equi admixta, faciunt cordas suas. De filtro etiam faciunt pauellas sub sellis, et capas contra pluuiam. [Sidenote: Nota.] Vnde multum expendunt de lana. Habitum virorum vidistis.

The same in English.

Of the beastes which they eat, of their garments, and of their maner of hunting. Chap. 7.

Great lords haue cottages or granges towards the South, from whence their tenants bring them Millet and meale against winter. The poorer sort prouide themselues of such necessaries, for the exchange of rams, and of other beasts skins. The Tartars slaues fil their bellies with thick water, and are therewithall contented. They wil neither eate mise with long tailes, nor any kinde of mise with short tailes. They haue also certaine litle beasts called by them Sogur, which lie in a caue twenty or thirty of them together, al the whole winter sleeping there for the space of sixe moneths: [Footnote:

Enter page number   Previous Next
Page 101 of 162
Words from 51331 to 51859 of 82784


Previous 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online