Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 86 of 243 - First - Home
8. Item Volumus & Concedimus, Quod Aliquis Certus Homo Fidelis & Discretus
Londini Residens Assignetur Iustitiarius Mercatoribus Memoratis, Coram Quo
Valeant Specialiter Placitare, & Debita Sua Recuperare Celeriter, Si
Vicecomites & Maiores Eis Non Facerent De Die In Diem Celeris Iustitia
Complementum:
Et inde fiat Commissio extra Cartam prasentem concessa
mercatoribus antedictis:
[Sidenote: Lex mercatoria qua?] scilicet de his
qua sunt inter mercatores & mercatores secundum legem mercatoriam
deducenda.
[Sidenote: Antiqua Costuma.]
9. Item ordinamus & statuimus, & ordinationem illam statutumque pro nobis &
haredibtis nostris in perpetuum volumus firmiter obseruari, quod pro
quacunque libertate, quam nos vel haredes nostri de catero concedemus,
prafati mercatores supradictas libertates vel earum aliquam non amittant.
Pro pradictis autem libertatibus & liberis consuetudinibus obtinendis, &
prisis nostris remittendis ijdem supradicti mercatores vniuersi & singuli
pro se & omnibus alijs de partibus suis nobis concorditer & vnanimiter
concesserunt, quod de quolibet dolio vini, quod adducent vel adduci facient
infra regnum & potestatem nostram, & vnde marinarijs fretum soluere
tenebuntur, soluent nobis & haredibus nostris nomine Custuma duos solidos
vltra antiquas custumas debitas & in denarijs solui consuetas nobis, aut
alias infra quadraginta dies, postquam extra naues ad terram posita fuerint
dicta vina. Item de quolibet sacco lanarum, quem dicti mercatores, aut alij
nomine ipsorum ement & e regno educent, aut emi & educi facient, soluent
quadraginta denarios de incremento vltra custumam antiquam dimidia marca,
qua prius fuerat persoluta pro lasta coriorum extra regnum & potestatem
nostram vehendorum dimidiam marcam supra id quod ex antiqua custuma ante
soluebatur. Et similiter de trecentis pellibus lanitis extra regnum &
potestatem nostram ducendis quadraginta denarios vltra certum illud, quod
de antiqua custuma fuerat prius datum. Item duos solidos de quolibet
scarlato & panno tincto in grano. Item decem & octo denarios de quolibet
panno, in quo pars grani fuerit intermixta. Item duodecem denarios de
quolibet panno alio sine grano. Item duodecem denarios de qualibet aris
quintalla.
10. Cumque de prafatis mercatoribus nonnuli eorum alias excicere soleant
mercandisas, vt de Aucrio ponderis, & de alijs rebus subtilibus, sicut de
pannis Tarsensibus, de serico, & cindallis, de seta & alijs diuersis
mercibus, & de equis etiam & alijs animalibus, blado & alijs rebus &
mercandisis multimodis, qua ad certam custumam facile poni non poterunt,
ijdem mercatores concesserunt dare nobis & haredibus nostris de qualibet
libra argenti estimationis seu valoris rerum & mercandisaram huiusmodi,
quocunque nomine censeantur; tres denarios de libra in introitu rerum &
mercandisaram ipsarum in regnum & potestatem nostram pradictam infra
viginti dies postquam huiusmodi res & mercandisa in regnum & potestatem
nostram adducta & etiam ibidem exonerata seu vendita fuerint. Et similiter
tres denarios de qualibet libra argenti in eductione quarumcunque rerum &
mercandisaram huiusmodi emptarum in regno & potestate nostris pradictis
vltra custumas nobis aut alijs ante datas. Et super valore & estimatione
rerum & mercandisarum huiusmodi de quibus tres denarij de qualibet libra
argenti sicut pradicitur sunt soluendi, credatur eis per literas, quas de
Dominis aut socijs suis ostendere poterunt: Et si literas non habeant
stetur in hac parte pradictorum mercatorum, si prasentes fuerint, vel
valetorum suorum in eorandem mercatorum absentia, iuramentis.
11. Liceat insuper socijs de societate pradictorum mercatorum infra regnum
& potestatem nostram pradictas, lanas vendere alijs suis socijs, &
similiter emere ab ijsdem absque custuma soluenda.
Enter page number
PreviousNext
Page 86 of 243
Words from 44507 to 45006
of 127955