Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 66 of 460 - First - Home
Arthurus autem Christianus
optimus fuit, & fecit eos baptizari, & vnum Deum per totam Norweiam
venerari, & vnam fidem Christi semper inuiolatam custodire, & suscipere.
Ceperunt vniuersi proceres Norweia vxores suas de nobili gente Britonum
tempore illo, vnde Norwegienses dicunt se exijsse de gente & sanguine regni
huius.
Impetrauit enim temporibus illis Arthurus rex a domino Papa, & a
Curia Romana, quod confirmata sit Norweia, in perpetuum corona Britannia in
augmentum regni huius, vocauitque illam dictus Arthurus Cameram Britannia.
Hac vero de causa dicunt Norwegienses, se debere in regno isto cohabitare &
dicunt se esse de corpore regni huius, scilicet de corona Britannia.
Maluerunt enim manere in regno isto, quam in terra eorum propria. Terra
enim eorum arida est, & montuosa, & sterilis, & non sunt ibi segetes nisi
per loca. Ista vero opulenta est, & fertilis, & crescunt hic segetes, &
catera vniuersa. Qua ex causa sapius per vices gesta sunt bella atrocissima
inter Anglos & Norwegienses, & interfecti sunt innumerabiles. Occupauerunt
vero Norwegienses terras multas & insulas regni huius, quas adhuc detinent
occupatas, nec potuerunt vnquam postea penitus euelli. Tandem modo
confederati sunt nobis fide, & sacramento, & per vxores suas, quas postea
ceperunt de sanguine nostro, & per affinitates, & coniugia. Ita demum
constituit, & eis concessit bonus rex Edouardus propinquus noster (qui fuit
optimus filius pacis) per commune consilium totius regni. Qua de causa
possent, & debent pradicti de catero nobiscum cohabitare, & remanere in
regno, sicut coniurati fratres nostri.
The same in English.
Arthur which was sometimes the most renowmed king of the Britains, was a
mightie, and valiant man, and a famous warriour.
Enter page number
PreviousNext
Page 66 of 460
Words from 18066 to 18316
of 127955