Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 63 of 125 - First - Home
Princeps, illos ac alios complures mouit, vt patria
flagrantes amore, nullum pro ea periculum, nullas molestias, imo ne mortem
ipsam recusarint, ea profecto me quoque impulit, non quidem, vt quemadmodum
illi, mortem sponte oppeterem, aut me mactandum vltro offerrem, sed tamen,
vt id quod solum possem, in gratiam patria tentarem:
Hoc est, vt scriptorum
de ea errores colligerem & rumusculos vanos refellerem: Ac ita rem profecto
periculosam, & multorum forsan sinistro obnoxiam iudicio, aggrederer.
In eo proposito me etiam Cn. Pompeij exemplum confirmauit: Quem rei
frumentariaa apud Romanos procuratorem, cum in summa Vrbis annona
charitate, in Sicilia, Sardinia & Africa frumentum collegisset, maiorem
patria, quam sui, tradunt rationem habuisse. Cum enim Romam versus
properaret, & ingenti ac periculosa oborta tempestate, Naucleros trepidare,
nec se ventorum aut maris savitia committere velle animaduerteret, ipse
nauim primus ingressus, anchoras tolli iussit, in hac verba exclamans: Vt
nauigemus vrget necessitas: vt viuamus, non vrget. Quibus vir
prudentissimus innuisse videtur, patria periclitantis maiorem habendam
rationem, quam priuata incolumitatis.
Hunc ego sic imitor,
(Si parua licet componere magnis, & muscam Elephanto conferre) vt collectis
ac comportatis ijs, quibus ad succurrendum gentis nostra nomini ac fama,
apud extraneos, ex maleuolorum quorundam inuidia iam diu laboranti vterer;
paucula hac in lucem emittere, meque pelago huic quantumuis turbulento
committere, lintea ventis tradere, cumque illo exclamare non dubitem: Vt
scribamus, vrget necessitas: Vt vero scriptum nostrum, cuiusuis, delicato
palato, vbique satisfaciat, aut omnem Momi proteruiam effugiat, non vrget.
Institutum meum complures probaturos spero: successum forsan non itidem
omnes probabunt. Nihiiominus tamen maiorem habendam rationem patria,
multorum hactenus opprobria & contumelias sustinentis, quam siue laudis,
siue vituperationis, ad me ipsum hinc forsan reditura, existimabam. Quid
enim causa esse potest, cur nonnullorum odium & inuidentiam, cum hoc
patria, benefaciendi seu gratificandi studio forte coniunctam recusem?
Quodsi scriptorum errores liberius notare, si quorundam calumnias durius
perstringere videbor, eos tamen aquos me habiturum censores confido, qui
paulo diligentius animaduertere volent, quam parum tolerabiles sint
scriptorum de nostra gente errores: quot etiam & quam graues quorundam in
nos calumnia, quibus nationem nostram varijs modis laccssiuere, & etiamnum
lacessere non desistunt. Dandum etiam aliquid omnibus congenito soli
natalis amori est; Dandum iusto, ob hanc patria illatam iniuriam, dolori.
Et ego quidem, quantum fieri potuit, vbique mihi temperaui, ac a conuitijs
abstinere volui: quod si quid videatur mollius dicendnm fuisse, id pradicta
ratione veniam, spero, merebitur.
Cum igitur hac mihi subeunda sit alea, quod omnibus scriptum aliquod
edituris in more positum animaduerto, id mihi hoc tempore solicite curandum
est: Nempe vt patronum & mecanatem aliquem huic meo commentariolo quaram,
sub cuius nomine & numine, tutius in vulgi manus exeat.
Eam igitur ad rem nihil poterit contingere optatius, vestra, clementissime
Princeps Sereniss. Maiestate: Et enim nos ei, qui vitam & fortunas nostras
in suam potestatem & tutelam accepit, ei inquam, nomen quoque gentis nostra
innocenter contaminatum, cura vt sit, supplices rogamus.
Imo vero, Rex clementiss. non solum ad hanc rem, S. Maiestatis V. clemens
implorare auxilium necessum habemus; Sed ad multa quoque alia, qua in
nostra patria desiderantur, aut qua alioqui ad huius vtilitatem & salutem
communem spectant: quaque non per me, sed per summorum nostra gentis
viroram libellos supplices hoc tempore exponuntur, aut certe breui
exponentur. Nihil enim dubitamus quin S. V. Maiestas, Christianissimorum
maiorum exemplo, etiam nostram patriam, inter reliquas imperij sui Insulas,
sua cura & protectione regia dignari velit. Nam qua nostra est ad S.
Maiestatem V. confugiendi necessitas, ea est S. Maiestatis V. in nobis
subleuandis, curandis & protegendis, gloria: Et ob nutritam extremi fere
orbis Arctoi ecclesiam, in remotissimis M. V. imperij finibus, qua
tranquillitatem & tuta singulari Dei beneficio halcyonia habet, pramium, ac
reposita in coelis immarcessibilis vita aterna corona.
Caterum cum illa huius loci non sint, id quod mei est propositi subiungo: &
a S. Maiestate V. ea, qua par est, amimi submissione peto, vt huic mea
opella & studio in patriam collato, fauere, & patroni benigni esse loco,
clementer dignetur. Quod superest, Sereniss. Princeps, Dom. clementissime,
Maiestatem V. sapientia & prudentia, omniumque adeo virtutnm heroicarum
indies incrementa sumentem, ad summum imperij fastigium, summas ille
regnorum, omniumque adeo rerum humanaram dispensator, Deos opt. max.
euehat: Euectam, omni rerum foelicissimo successu continue beet: Beatamque
hoc modo, vt summum horum regnorum ornamentum, columen, praesidium,
Ecclesia clypeum & munimen, quam diutissime conseruet: Ac tandem in altera
vita, in solido regni coelestis gaudio, cum pracipuis ecclesia Dei
nutritijs, syderis instar, illustrem fulgere faciat. Faxit etiam idem Pater
clementis. vt hac vota, quanto sapius, in amplissimorum Maiestatis V.
regnorum & Insularem quouis angulo, quotidie repetuntur ac ingeminantur,
tanto rata magis & certiora, maneant.
Haffnia 1593. Mense Mart.
S. M. V. humiliter subiectus:
Aragrimos Ionas Islandus.
The same in English.
A briefe commentarie of Island: wherein the errors of such as haue written
concerning this Island, are detected, and the slanders, and reproches of
certaine strangers, which they haue vsed ouer-boldly against the people
of Island are confuted.
By Arngrimus Ionas, of Island.
To the most mighty Prince and Lord, Lord Christian the 4. [Footnote:
Christian IV. was the last elective king of Denmark and Norway. Frederick
III. in 1665 changed the constituion to an hereditary monarchy, vested in
his own family.] of Denmarke, Norway, and of the Vandals and Gothes, King
elect: of Sleswic, Holste, Stormar, and Dithmarse Duke: Earle of
Oldenburg, and Delmenhorst: His most gratious Lord.
That heroical attempt of Anchurus, sonne of King Midas (most gratious
prince) and that pietie towards his countrey in maner peerelesse, deserueth
highly to be renowmed in histories: in that freely and couragiously he
offered his owne person, for the stopping vp of an huge gulfe of earth,
about Celoena, a towne in Phrigia, which daily swallowed multitudes of men
and whatsoeuer else came neere vnto it. For when his father Midas was
aduertised by the Oracle, that the said gulfe should not be shut vp, before
things most precious were cast into it; Anchurus deeming nothing to be more
inualuable then life plunged himselfe aliue downe headlong into that
bottomless hole; and that with so great vehemencie of mind, that neither by
his fathers request nor by the allurements and teares of his most amiable
wife, he suffered himselfe to be drawne backe from this his enterprise.
[Footnote:
Enter page number
PreviousNext
Page 63 of 125
Words from 64196 to 65207
of 127955