Fit his humour and disposition (that he
might indeed show himselfe to be the same which we haue termed him) those
things (I say) hath he scraped vp together: whereupon hereafter by my
consent, for his maners and disposition let him enioy the name of a swine.
SECTIO DECIMAQUINTA.
[Sidenote: 9. Conuitium.] Nonum conuicium hic recensebimus, quod a victu,
ac pracipue cibo potu Islandorum maledicus ille porcus, non vno aut paucis
verbis, sed prolixa inuectiua petiuit: Nempe quod cibis vtantur vetustis,
et insulsis, idque sine panis vsu: Tum etiam quod varia et incognita
extraneis piscium genera illis sint esui, et aquam ac serum lactis in potum
misceant. Qua omnia venenatus hic pasquillus diserta contumelia, et
ingeniosa calumnia, pulchre amplificauit.
Caterum etsi ilium prolixiore responsione non dignemur: tamen propter
alios, qui hodie hanc rem partim mirantur, partim haud leuiter nostra genti
obijciunt, pauca hoc loco addenda videbantur.
Primum igitur totam hanc gentem bipartito secabimus: In mendicos, et hos
qui et se et cum alijs etiam mendicos alunt. Mendicorum, et eorum qui ad
hos proxime accedunt, omnia cibaria recensere aut examinare haud facile
est, nec quod illos edere, aut edisse, extrema aliquando coegit necessitas,
reliqua genti cibariorum genera aut numerum prascribere fas est. Nam et de
suffocatis quidem non comedendis legem habemus inter canones, quorum
seruantissima videri voluit antiquitas.