Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 423 of 460 - First - Home
Quod decem plus minus in eodem lecto
promiscue viri cum foeminis pernoctent, inque lecto cibum capiant:
Atque
interea se non nisi alea aut latrunculorum ludo exerceant.
Sexto. Calumniatur eosdem faciem et os vrina proluere.
Septimo. Nuptiarum, sponsalium, natalitiorum celebritatem et funerum ritus
contemptuose extenuat.
Hac et huiusmodi plurima in gentem insontem, imo de se et suis optime
meritam, impurus calumniator euomit. Qua quidem eius generis sunt, vt illi
de his respondere prorsus dedignemur. Nam vt demus (quod tamen non damus)
aliquid huiusmodi apud homines sordidos, et ex ipsa vulgi colluuie infimos,
quibuscum longe sapius, quam bonus et honestis conuersabatur,
animaduertisse praclarum hunc notarium Gemanicum (vixerat enim, vt eius
rhythmi testantur, diutiuscule in locis maritimis Islandia, quo fere
promiscuum vulgus, tempore piscatura annuatim confluit, et tam extraneorum
nautarum, quam sua nequitia corruptum, sapius inhoneste mores et vtam
instituit) Tamen manifestiorem etiam hoc loco iniuriam nobis facit, vnius
nebulonis et desperati Sycophanta turpitudine, totam gentem (vt fere solent
etiam alij) aspergendo, quam vt refutatione vlla indigeat. Cuius rei etiam
ipsi extranei in nostra Insula non parum versati, locupletissimi testes
esse possunt.
Possem multas eius farina foeditates, rusticitates et obscoenitates etiam
in ipsius natione deprehensas colligere. Sed odi facundiam caninam, nec in
aliorum opprobrium disertum esse iuuat: nec tam tenet esse volo, vt
verbulis transuerberer. Id tantum viderint boni et pij omnes, cuius sit
animi, pessima quaque ab vno aut altera designata, toti genti obijcere. Si
quis Germania aut alterius nationes vrbes et pagos omnes peragret, et
scelera ac mores pessimos, furta, homicidia, parricidia, scortationes,
adulteria, incestus luxuriem, rapinas et reliquas impietates et
obscoenitates in vnum coactas, omnibus Germanis, aut alioqui alteri cuiuis
toti nationi communes esse asserat, atque hac omnia insigniter mentiendo,
exaggeret, isne optima rei studiosus habebitur?
Enter page number
PreviousNext
Page 423 of 460
Words from 116694 to 116984
of 127955