Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 419 of 460 - First - Home
Tamen Etiam Innata Illa
Mordendi Libidine, Hoc Veterator In Prasenti Conuitio Attexuit:
Videlicet,
quod scelera ista ab Islandis pro scelere non habeantur.
Nam in qua demum
repub. id impudens ille asserere audet? Illane; qua in legem codicis ll.
titulo Mannhelge: cap. 28. iurauit; qua statuit, vt iterum adulterium qui
cum coniuge alterius commiserit, confiscatis suis bonis, capite etiam
pectatur? Illane, qua pro adulterio, a famulo cum vxore domini commisso,
non ita dudum 80. thalerorum mulctam irrogauit? Illane, qua eundem, si ad
statutum tempus non soluerit vel vades dederit, in exilium proscribendum
decreuit? Illane: cuius leges politica, quemuis in adulterio cum vxore, a
viro legitime deprehensum, si euaserit, homicidij mulctam expendere iubent?
Illane, cuius itidem leges politica, in complexu matris, filia aut sororis,
a filio, patre, vel fratre deprehensum, vitam suam midio eius, quod quis si
eundem insontem interfecisset, expendere teneretur, redimere iubent?
Illane, cuius leges politica adultorium sceleris infandi nomine notarunt et
damnarunt? Et in eo tertio deprehensum, capite plectendum seuere mandant?
Cernis igitur, Lector benigne, quam iniurium habeamus notarium, dicentem:
Adulterium et scortationes in Islandia peccati aut sceleris nomen non
mereri. Nam licet politici quidam hoc vel illud scelus impunitum omittant,
non debet tota gens, non leges, non boni et pij omnes, eo nomine in ius
vocari, aut male audire.
The same in English.
THE TWELFTH SECTION.
[Sidenote: The second reproach. ] Secondly, the trifler shamefully
reporteth, that adulteries and whoredomes are not onely publique, and
common vices amongst Islanders: but that they are not accounted by them
for vices.
Enter page number
PreviousNext
Page 419 of 460
Words from 115669 to 115918
of 127955