SECTIO VNDECIMA.
Sed cum scriptoribus iam dictis, viris alioqui spectata eruditionis et
preclari nominis, qui tamen hac ita inconsiderate scriptis suis
interseruerunt, actionis finis esto.
Etiam magna mei pars est exhaosta laboris:
Sed restat tamen fatus ille vipereus Germanicus, quem idcirco anonymum
secundo partu mater edi voluit, vt venenatis aculeis nomen Islandorum tanto
liberius pungeret.
Porro licet aduersus hanc bestiam in arenam descendere non dubitem, omnibus
tamen constate volo, quonam hoc animo faciam, videlicet, non vt cum illius
pestifera virulentia, conuicijs aut maledicentia certem (Nam vt est in
triuiali paroemia,
Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo,
Vinco, seu vincor, semper ego maculor:)
Sed vt bonis et cordatis omnibus, etiam extraneis, satisfaciam qui
maledicentiam istam Germanicam lecturi vel audituri sunt, aut olim
audierint, ne et hi nos merito calumniam tantam sustinere credant: Tum
etiam vt alios qui istis virulentis rhythmis Germanicis, in gentis nostra
opprobrium vtuntur, et inde dicteria et comumeliosas subsannationes ad
despiciendos Islandos petunt, ab ilia mordendi licentia in posterum, si
fieri possit, abducamus.
Ergo, ne longis ambagibus Lectori fastidium oratio nostra pariat, ad ea
narranda accedam, qua maledicus ille Gennanus in suum pasquillum congessit:
Quem etiam sua de Islandis carmina Encomiastica recitantem in his pagellis
introducerem, nisi prauiderem foetum ilium probrosum, tot et tam varijs
maledictis turgidum, omnibus bonis nauseam mouere posse, ac sua spurcitie
ab ijs legendis absterrere.