Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 399 of 460 - First - Home
Offenderant Forte Germanorum Vel Danorum Nauta Apud Nos Mendicos Quosdam,
Liberis Onustos, Quorum Hic Maximus Est Numerus, Qui Iocando, Vt Sunt Nugis
Scurrilibus Addicti, Dixerint:
Da mihi aut vende hoc vel illud:
Cumque
rogarint extranei: Quid tu mihi vicissim? Responderint mendici. Habeo
liberos 10. vel 14. dabo ex eis vnum vel plures, &c. Solet enim ista
mendicorum colluuies istiusmodi scurriles dialogismos cum extraneis
instituere. Quod si tum quispiam bonus vir, misertus stoliditatis et inopia
mendicorum, vno illos filio leuauerit, eique propter Deum in alijs terris,
aliquo tandem modo bene prospexerit, num mendicus, qui alioqui cum filio,
fame et paupertate moriturus, filium miserenti permittit et committit,
filium istum suum minoris facit quam canem? Prastitum est a multis tam
Islandis quam extraneis huiusmodi beneuolentia et commiserationis opus: ex
quibus fuit vir nobilissimus Accilius Iulius a serenissimo rege Dania olim
missus ad Islandos, Anno Domini 1552. Qui vt audiui, 15. pueros pauperculos
assumpsit et secum in Daniam auexit: Vbi postea ipsius beneficio singulos
suo vita generi addictos, in viros bonos et frugi euasisse, mihi narratum
est.
Quid si quis in extrema constitutus angustia, filium non modo vendat; sed
si emptorem non habet, ipse mactet et comedat? Nota sunt huius rei exempla:
Parentum videlicet inuitia crudelitatis in filios, stimulante non odio vel
astorgia, sed ineuitabili necessitate compellente. Num quis inde vniuersale
gentis alicuius conuicium exstruxerit? Legimus, in obsidione Samaria matres
duas filios suos mactasse, et coctos comedisse: 4. Reg. C. 6. Legimus in
obsidione Ierosolymitana, quam flebilis fuerit vox miserrima matris, filium
misellum iam mactatura.
Enter page number
PreviousNext
Page 399 of 460
Words from 110361 to 110611
of 127955