Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 381 of 460 - First - Home
Certe Alium Esse Statum Nostri Corporis Quam
Iumentorum (Nam Prater Duos Pedes Etiam Manus Habemus Et Corpore Ac Vultu
Sursum Erecto Incedimus) Alium Item Ordinem Et Conditionem Nostram Ducimus.
Illi Boni Viri Si Id De Se Aut Alijs Cognitum Habent Fateantur.
Nos hac tam
vana et in Deum creatorem nostrum tam contemptibilia irridemus, nec
prolixiore tractatu dignamur.
[Sidenote: Occasi harum fabularum.] Caterum quia nostrum est nec amori
patria, nec vlli rei tantum tribuere, quin plus semper et vbique veritati
largiamur: Dicam quid sit quod huic infami scriptorum conuicio occasionem
forte dederit.
Sunt in vicinia Schalholtia, ad littus Islandie australe paroechiola tres,
inter duos rapidissimos amnes Thiorsaa et Olffwis Aa intercepta; qua et
syluis et cespitibus consueto gentis ad focos alendos fomite fere
destituuntur. In istis paroechijs habitantes et si qui sint vicini, quamuis
plures eorum, vt de omnibus rebus ad rem familiarem pertinentibus, ita
etiam de his, qua ad focos et balnea opus habent, sibi opportune
prospiciunt: Tamen sunt inter eos quidam sed infirma tantum sortis coloni,
qui quoniam estis rebus domi destituantur, nec aliunde petere eas valeant
in culinis foeno ad coquendos cibos vtuntur: Ast vbi hyemis niuosa savitia
horrida ingruit, coloni isti miseri ad suum bouile refugiunt illic scilicet
exstructis tabulatis interidiu operas domesticas exercentes, a bobus, cum
focos habere nequeant, calorem mutuantur, quemadmodum mihi ab alijs
narratum est. Sicque illi tantum qui sane paucissimi sunt, communi cum
bobus tecto in bruma vti quidem non gaudent, sed coguntur. Verum victum et
statum longe alium habent, de qua re hactenus.
Enter page number
PreviousNext
Page 381 of 460
Words from 105693 to 105943
of 127955