Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 379 of 460 - First - Home
Victu. An iumentorum pabula possint commode victus appellatione contineri,
merito dubitauerim. Cum Doletus, Ciceronis interpretem agens, dicat:
Victum, inquit, cum iureconsultis, ita exponemus, vt victus verbo
contineantur, qua esui, potui, cultuique corporis, quaque ad viuendum
homini sunt necessana. Et Vlpianus, de verborum significat. Ijsdem verbis
victum definit. Hoc loco vero Authores illi, etiam iumentorum pabula,
victum appellant.
Caterum videamus quomodo hic eluceat veritatis et candoris prastantia.
Iumenta non habemus praterquam equos et boues: His gramina et foenum (nisi
vbi foeni inopia obrepit) pabulum, aqua potum prabet. At hi ipsi scriptores
fatentur, Islandos piscibus, butyro, carnibus, tum bubulis, tum ouillis,
etiam frumento, licet pauco et aduentitio viuere. Non igitur cibum habent
cum brutis communem, quod tamen ijdem his verbis asserunt. Communi victu
gaudent cum iumentis: Quod quid sit Munstero, ipse paulo superius haud
obscure docuit. Islandia, innquit, populos multos continet, solo pecorum
pastu, et nunc captura piscium victitantes. Quid autem est pecorum pastus,
aliud, quam pecorum cibus? ait Doletus: nisi Munsterus forte pecorum
pasium, ipsa pecora ad pastum hominum mactata appellet: cui, vt existimo,
vsus Romanorum refragatur, qui, vt homines vesci, ita pecora pasci docuit:
hominumque victum pecorum autem, pastum et pabulum vocari iussit. An vero
existimem tam dementes fuisse Munsterum et Krantzium vt senserint Islandos
graminibus et foeno viuere? Quo miseria Nabuchodonozor, diuina vltionis
iugum subiens redactus est Dani 4. 30. Facile dabimus multa, quibus
homines, non modo nostrates, sed vestrates quoque vescuntur, iumenta et
pecora forte non reijcere, si familiari pabulo destituantur.
Enter page number
PreviousNext
Page 379 of 460
Words from 105185 to 105435
of 127955