Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 378 of 460 - First - Home
In gentem nostram euomit. Qua hactenus fuerunt, etsi
satis grauia sunt, tolerabiliora tamen erant. Hoc vero commentum
malignissimum, et qua sequentur, non facile est sine stomacho praterire.
Nostrum igitur est, etiam hic veritatem asserere, et mendacium in Authoris
caput retorquere.
Tecto: Primum igitur quod de commum tecto (vti etiam de victu et statu) cum
iumentis dicunt, falsum et erroneum clamamus, teste non modo re ipsa, si
quis id hodie perquirere volet: Sed etiam multorum extraneorum, qui aliquot
apud nos annos egerant, et veritati plus quam gentem nostram calumniandi
affectui tribuunt, experientia; qui ipsi domos et habitationes nostras
viderunt, et norunt in singulis pradijs seu villis, multas esse distinctas
domus: nempe in abiectissimis et vilissimis 7. vel 8. in maioribus, nunc
decem, nunc 20. In maximis, nunc 40, nunc 50; qua vt plurimum, et tecto et
parietibus distincta, vni possessori vel domino, raro duobus aut tribus,
rarissime pluribus inseruiunt, ac vsibus quotidianis et domesticis
sufficiunt. Vnde facile intelligis, Lector, quam vere eodem tecto cum
iumentis vtantur Islandi, cum singuli rustici in hac domuum varietate,
peculiaria bouilia, ouilia, equitia, agnilia, debitis interuallis dissita
habeant, qua serui, quoties opus est, petunt, vnde rursus habitationem
subinde repetunt.
Quod autem quidam in mappa Islandia de prouinca Skagefiord annotauit, sub
eodem tecto homines, canes, sues et oues, viuere, partim falsum, partim
minime mirandum est. De ouibus quidem, vt iam dictum est, et pracipue
suibus (cum illa prouincia sues non habeat) falsum: De canibus haud mirum,
cum illis nec regum aula caruerint nec hodie careant, vt nimis omnibus est
notum.
Enter page number
PreviousNext
Page 378 of 460
Words from 104928 to 105184
of 127955