Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 373 of 460 - First - Home
Krantz. Frisius.] Specus habitant plerumque, aut ad
montium latera in excauatis mansiunculis. Et mox: Templa habent multa et
domos ex ossibus piscium et balenarum constructas. Item: Multi etiam ad
pellendam frigoris asperitatem in cauernis latitant, quemadmodum Africani
ad solis astum vitandum. Item Munsterus. Multi in Islandia hodie costis
et ossibus balenarum, domos suas construunt, &c.
Hic membrum secundum initium sumit, de incolarum viuendi ratione et
moribus. Et primum, quibus vtantur, edificijs seu domibus: nempe secundum
Munsterum, Krantzium, Frisium, &c. Specubus et montium cauernis. Quamuis
autem in splendidis adificijs, alijsque id genus mundani ornatus pretiosis
rebus parum inest, quod ad vere beatam vitam conferre queat, tamen nec hic
veritatem tacere possumus: dicimusque omnino Cosmographos et Historicos in
errore etiam hic versari. Etenim, cuiusmodi gentis publica domicilia esse
scribunt, ea sunt tantum in paucis locis, tum magalia, vt opilionum, tum
piscatorum casa et receptacula, eo tantum anni tempore quo piscatura operam
dare, aut propter gregem excubare opus habent. [Sidenote: Negotiatio cum
Noruagis desijt. Sylua fluctibus maris delata.] At ipsas domus, seu ipsa
hominum domicilia, antiquitus quidem satis magnifice et sumptuose, quoad
huius terra fert conditio, ligno, cespite et saxis habuerunt Islandi
constructa, vsque ad illud tempus, quo illis cum Noruagis, qui ligna
sufficiebant, negociatio, et mercium commutatio esse desijt, qua inde
paulatim collabi incipiunt: Cum nec syluas adificijs aptas habeamus, nec
fluctuum maris beneficio iam vt olim ad littora, quod minima ex parte
sufficiat, adferatur: Nec mercatores extranei inopia nostra succurrant.
Vnde plurima rura ignobiliora ab antiqua illa integritate multum
declinarunt, et iam quadam collapsa sunt, quadam ruinam minantur.
Nihilominus multa sunt pradia, multa villa, quas haud facile recensuero,
quarum adificia veterem illam excellentiam imitantur, et quarum domus sunt
maxima, et lata et longa, tum plarumque bene alta.
Enter page number
PreviousNext
Page 373 of 460
Words from 103508 to 103797
of 127955