Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt


















































































 -  Habes
huius rei fundamentum, Lector, sed quam incredibile, ipse vides. Quid vero
tandem est animi nautis, qui in mari procelloso - Page 327
Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt - Page 327 of 460 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Habes Huius Rei Fundamentum, Lector, Sed Quam Incredibile, Ipse Vides.

Quid vero tandem est animi nautis, qui in mari procelloso videntes scopulum, vel, vt Munsterus, Insulam perexiguam emergere, non vitent potius omni studio, allisionem et naufragium metuentes, quam vt in portu parum tuto quiescere tentent?

Sed vbi anchora figenda? Solent enim, vt plurimum deesse nautis tam immensi funes, vt in altissimo aquore anchoram demittant: Igitur in dorsis cetorum, respondet Munsterus. Oportet igitur, vestigium vnci prius effodiant. O stultos nautas, balenarum carnem, a terra cespitibus, inter fodiendum, non dignoscentes nec lubricam cetorum cutem, a terrestri superficie internoscentes. Digni profecto, quibuscum ipse Munsterus, nauclerus transfretaret. Equidem hoc loco, vt et superius, de miraculis Islandia terrestribus agens, e Tantali; vt aiunt, horto fructus colligit, id est, ea consectatur, qua nunquam reperiuntur, nec vsquam sunt, dum miracula hinc inde conquirere, terram et pelagus verrere, ad Historia sua supplementum studet: Vbi tamen nihil nisi cotnmentitia tantum venari potest.

Vocantur autem lingua eorum Trollwal. Ne vltra peram, Munstere: Nullam siquidem es lingua nostra cognitionem adeptus: Quare merito puderet tantum virum, rem ignotam alios velle docere: Est enim eiusmodi incoeptum erroribus obnoxium complurimis, vt vel hoc tuo exemplo docebimus. Dum enim vis alijs autor esse, quomodo nostra lingua balena vel cete appellentur, detracta, per inscitiam, aspiratione, qua pene sola vocis significationem facit, quod minime verum est, affers: Non enim val nostra lingua balenam, sed electionem siue delectum significat, a verbo, Eg vel .i. eligo, vel deligo: vnde val, &c. At balena Hualur nobis vocatur: Vnde tu Trollhualur scribere debebas.

Enter page number   Previous Next
Page 327 of 460
Words from 91334 to 91585 of 127955


Previous 327 328 329 330 331 332 333 334 335 336 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 320 330 340 350 360 370 380 390 400
 410 420 430 440 450 460 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online