Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 326 of 460 - First - Home
For Munster Writeth That Those
Beasts Which Excell All Other In Swiftnesse & Strength Of Body, Called
Rangiferi [Marginal Note:
Raine deere], cannot run aboue 36.
Leagues in 24.
houres.
SECTIO DECIMAQUARTA.
[Sidenote: Munst.] Cete grandia instar montium prope Islandium aliquando
conspiciuntur, qua naues euertunt, nisi tubarum sono absterreantur, aut
missis in mare rotundis & vacuis vasis, quorum lusu delectantur,
ludificentor. Fit aliquando, vt nauta in dorsa cetorum, qua Insulas esse
putant, anchoras figentes. sape periclitentur, vocantur autem eorum
lingua Trollwal, Tuffelwalen. i. Diabolica cete.
Instar montium: En tibi iterum, Lector, Munsteri, Telenicis Echo, et cacum,
vt dici solet, insomnium. Deformat, me Hercule, adeo mendax et absurda
hyperbole historiam, idque tanto magis quanto minus est necessaria. Nam
quorsum attinet mentiri Historicum, si historia est rei vera narratio?
Quorsum tropicas hyperboles assumet? Quid conabitur persuadere, aut quo
pertrahere Lectorem, siquidem nihil nisi simplicem rerum expositionem sibi
proponit?
Pictoribus atque, Poetis,
Quodlibet audendi semper fuit aqua potestas:
Non itidem Historicis.
Dorsa cetorum, qua insulas putant. Nata est hac fabula, vt et reliqua, ex
mendacio quodam, vt antiquo, ita ridiculo et vano, cuius ego fidem
titiuilitio non emam. Est autem tale: Missos fuisse olim Legatos cum
sodalitio monastico, ab Episcopo Bremensi (Brandanus veteribus Noruagis,
Crantzio, ni fallor, Alebrandus appellatur) ad fidem Papisticam, qua tum
Christiana putabatur, in Septentrione pradicandam et diuulgandam: Eosque,
vbi immensum iter Septentrionem versus nauigando consumpsissent ad insulam
quandam peruenisse: ibique iacta anchora descensum in Insulam fecisse,
focos accendisse: (Nam verisimile est nautas in ipso mari glaciali frigore
non parum esse vexatos) et commeatum naualem ad reliquum iter expediuisse.
Ast vbi bene ignibus accensis incaluerant foci, Insulam hanc submersam cito
euanuisse, nautas autem per prasentem scapham vix seruatos fuisse.
Enter page number
PreviousNext
Page 326 of 460
Words from 91057 to 91333
of 127955