Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 308 of 460 - First - Home
Nonne e Schola vestra
accepimus aquam esse elementum frigidissimum & humidum, atque adeo
fngidissimum, vt ad constituendas qualitates secundas, remitti sit necesse,
nec simplicem vsibus humanis inseruire? (Hac ego nunc Physicorum oracula
fundo, vera an falsa, nescio). Testis est vnus omnium, & pro omnibus,
Iohannes Fernelius lib. 2. Physiologia, cap. 4. Sic, inquit, qualitates ha
(quatuor prima) quatuor rerum naturis summa obtigerunt, vt quemadmodum paro
igne nihil calidius, nihilque leuius: Sic terra nihil siccius, nihil
grauius: Aquam sinceram, nullius medicamenti vis gelida euincet, vt nec
aerem, vllius humor. Summa praterea sic illis insunt, vt ne minimum quidem
possint augescere, remitti vero possint. Nolo huc rationes seu argumenta
Physicorum aggregare. Vnum profecto hic cauendum est, ne dum fontium
miracula pradicant scriptores, vt glaciem Islandorum, ita etiam fontes
creatorum numero eximant. Nos fontium adiuncta, qua huc scriptores
pertraxerunt ordine persequemur. Primus suo perpetuo calore: Plurima sunt
in Islandia therma seu fontes calidi: Pauciores ardentes: quos neque
cuiquam miraculo esse debere existimamus, cum huiusmodi, vt a scriptoribus
didici, passim abundet Germania, pracipue in ijs locis, qua non sunt procul
ab Alpium radicibus. Nota est fama thermarum Badensium, Gebarsuiliensium,
Calbensium, in ducatu Wirtebergensi, & multarum aliarum quarum meminit
Fuchsius in lib. de arte medendi. Et non solum Germania, sed etiam Gallia,
& longe magis omnium bonorum parens Italia, inquit Cardanus. Et Aristoteles
narrat, circa Epyrum calidas aquas scaturire, vnde locus Pyriphlegeton
appellatur. Atque inquam, hac ideo minus miranda, quod vt incendij montani,
ita feruoris aquei caussas indagarint Natura speculatores: Aquam scilicet
per terra venas sulphureas, aut aluminosas labi, indeque non calorem solum,
sed saporem etiam & virtutes alienas concipere.
Enter page number
PreviousNext
Page 308 of 460
Words from 86298 to 86565
of 127955