Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 307 of 460 - First - Home
But
We Haue Oftentimes Seene Such A Solitarie Lumpe Of Ise Remaining (After The
Other Parts Thereof Were Driuen Away) And Lying Vpon The Shore For Many
Weekes Together, Without Any Posts Or Engines At All To Stay It.
Therefore
it is plaine that these miracles of ise are grounded vpon a more slippery
foundation then ise it selfe.
SECTIO VNDECIMA.
[Sidenote: Frisius.] Non procat ab his montibus, (tribus pradictis) ad
maritimas oras vergentibus, sunt quatuor fontes diuersissima natura. Vnus
suo perpetuo ardore omne corpus sibi immissum raptim conuertit in saxum,
manente tamen priore forma. Alter est algoris intolrerabilis. Tertius vel
melle dulcior & restinguenda siti iucundissimus. Quartus plane exitialis,
pestilens, & virulentus.
Etiam hac fontium topographia satis aperte monstrat, quam ex impuro fonte
has suas narrationes omnes miraculosas hauserit Geographus. Id enim dicere
videtur: Montes hos tres pradictos fere, contiguos esse: Siquidem tribus
montibus quatuor fontes indiscrete adscribit. Alioqui si non vicinos
statuisset, vni alicui horam duos fontes adscripsisset. Sed neque hi montes
contigui sunt (quippe multis milliaribus inuicem dissiti) neque iuxta hos
fontes illi quatuor reperiuntur: quod, qui credere nolit, experiatur.
Caterum ad hac confundenda sufficit, credo, ipsorum historicorum
contrarietas. Nam de duobas fontibas quidam Frisio his verbis contradicit.
Erumpunt ex eodem monte (Hecla) fontes duo, quorum alter equarum
frigiditate, alter feruore intolerabili exedit omnem elementarem vim. Hi
duo sunt primi illi Frisij fontes, nisi quod hic miraculum indurandi
corpora, alteri fontium attributum, omissum sit. Atqui non simul possunt ex
ipso monte, & iuxta montem erumpere.
Hic vero libenter quasierim, qua ratione quisquam ex Peripatecicis dicat,
aliquid ipso elemento aqua frigidius, aut igne calidius?
Enter page number
PreviousNext
Page 307 of 460
Words from 86035 to 86297
of 127955