Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 303 of 460 - First - Home
Hanc scilicet glaciem, voces humanas,
secundum Historicos, representatem, & damnatorom receptaculum existentem,
non esse, vt reliqua in vastissima hac vniuersitate omnia, ex Elementi
alicuius materia conflatam.
Siquidem cum corpus esse videatur, corpus tamen
non sit, (quod ex Frisij paradoxo recte deducitur) cum etiam corpora dura &
solida perrumpat, non secus ac, spectra & genij: Restat igitur cum non sit
elementaris natura, vt vel spiritualem habeat materiam, vel coelestem, vel
quod ipsi forsan largiantur, infernalem. Infernalem tamen esse non
assentiemur, quia ad aures nostras peruenit frigus infernale longe esse
intractabilius, quam est hac glacies, humanis manibus in scrinio reposita,
nec quicquam suo contactu, vel nudatam carnem ladere valens. Nec profecto
spiritualem esse dabimus; accepimus enim a Physicis, substantias
spirituales nec cerni, nec tangi, nec ijs quicquam decedere posse: qua
tamen omnia in hanc historicorum glaciem, quantumuis, secundum illos,
hyperphysicam, cadere certum & manifestum est. Praterea & hoc verissimum
est, eam calore solis resolutam, ac in superficie sua stagnantem, siti
piscatorum restinguenda, non secus ac riuos terrestres, inseruire: Id quod
substantia spirituali denegatum est. Non est igitur spiritualis, vt nec
infernalis. Iam vero coelestem habere materiam, nemo audebit dicere: Ne
forte inde aliquis suspicetur, glaciem hanc barathrum, quod illi Historici
affingunt, secum e coelo traxisse: Vel id coelo, quippe eiusdem materia cum
glacie, commune esse, atque ita carcer damnatorum cum Paradiso coelesti
loca commutasse, Historicorum culpa putetur.
Quare cum glacies hac Historica nec sit elementaris, vt ex prasenti loco
Frisij optime sequi iam toties monuimus: nec spiritualis, nec infernalis,
quod vtrumque breuibus, solidis tamen rationibns demonstrauimus:
Enter page number
PreviousNext
Page 303 of 460
Words from 84996 to 85249
of 127955