Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt


















































































 -  Et multos nostratium enumerare possum, qui in ipso
venationis actu longiuscule a littore digressi, glacie a Zephyris
dissipata, multa milliaria - Page 298
Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt - Page 298 of 460 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Et Multos Nostratium Enumerare Possum, Qui In Ipso Venationis Actu Longiuscule A Littore Digressi, Glacie A Zephyris Dissipata, Multa Milliaria Glaciei Insidentes, Tempestatis Violentia Profligati, & Aliquot Dies Ac Noctes Continuas Crudelissimi Pelagi Fluctibus Iactati, Sicque (Id Enim, Inquam, Ex Prasenti Historicorum Problemate Consequitur) Tormenta & Cruciatus Barathri Glacialis Experti Sunt:

Qui tandem mutata tempestate, atque a Borea spirantibus ventis, ad littora, cum hoc suo glaciali nauigio rursus adacti, incolumes domum peruenerunt:

Quorum aliqui etiam hodie viuunt. Quare hoc nouitatis auidi arripiant, indeque, si placet, iustum volumen conficiant, atque ad Historiam suam apponant. Nec enim vanissima illa commenta aliter, quam eiusmodi iocularibus excipienda & confundenda videntur. Caterum, ioco seposito, vnde digressi sumus, reuertamur.

Primum igitur ex sectione secunda satis constat, glaciem, neque septem, neque octo mensibus circa ipsam Insulam fluitare: Deinde etiam, glaciem hanc, et si interdum ex collisione grandes sonitus & fragores edit, interdum propter vndarum alluuionem, raucum murmur personat, quicquam tamen humana voci simile resonare aut eiulare minime fatemur.

Quod autem dicunt, nos & in glacie, & in monte Hecla loca statuere, in quibus anima, nostrorum crucientur, Id vero serio pernegamus, Deoque ac Domino nostro Iesu Christo, qui nos a morte & inferno eripuit, & regni coelestis ianuam nobis reserauit, gratias ex animo agimus, quod nos de loco, in quem anima nostrorum defunctorum commigrent, rectius, quam dicunt isti Historici, instituerit. Scimus & tenemus animas piorum non in Purgatoriam Pontificiorum, aut campos Elysios, sed in sinum Abraba, in manum Dei, in Paradisum coelestem, mox e corporis ergastulo transferri. Scimus & tenemus de impiorum animabus, non in montanos focos & cineres, vel glaciem nostris oculis expositam, deflectere, sed in extremas mox abripi tenebras, vbi est fletus & stridor dentium, vbi est frigus, vbi est ignis ille, non vulgaris, sed extra nostram scientiam & subtilem disputationem positus.

Enter page number   Previous Next
Page 298 of 460
Words from 83647 to 83929 of 127955


Previous 298 299 300 301 302 303 304 305 306 307 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 250 260 270 280 290 300
 310 320 330 340 350 360 370 380 390 400
 410 420 430 440 450 460 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online