Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 292 of 460 - First - Home
Conatum, Inquit, Mortuum Adhibitis Gula Manibus,
Vt Eum Strangularet:
Nec obstitisse quicquam, nisi quod se ipsum tueretur
manibus.
Cum alij dubitarent, ne forte hac a viuo passus esset,
interrogarentque in quo mortuum a viuo secernere potuisset? Caussam
reddidit satis probabilem, dicens se tanquam cottum attrectasse, nec pondus
habuisse, nisi vt premebatur. Et paulo post addit. Eadem vero ratione qua
in Islandia, in arena solitudinibus Agypti & Athiopia, Indiaque vbi Sol
ardet, eadem imagines, eadem spectra viatores ludificare solent. Hactenus
Cardanus. Inde tamen nemo concluseret, sicut de Islandia scriptores nostri
faciunt, in illis Agypti and Athiopia, Indiaque locis, carcerem existere
damnatorum.
Hac ex Cardano adscribere libuit, vt etiam extraneorum testimonia pro
nobis, contra figmenta tanta afferamus. Conuincit autem prasens Cardani
locus hac duo, scilicet: nec esse Islandia proprias spectrorum
apparitiones: (quod etiam omnes norunt, nisi eius rei ignorantiam nimis
affectent) nec illud mortuorum cum viuis, in hiatu Heclensi, colloquium,
nisi ementitis hominum fabulis, quauis ampulla vani oribus, niti, quibus
belua vulgares, ad confirmandam de animarum cruciatibus opinionem, vsa
fuerant. Et quisquam est, qui illis scriptorum hiatibus, mortuorum
miraculis ad summum vsque refertis, adduci potest vt credat? Quisquam, qui
vanitatem tantam non cotemnat? Certe. Nam & hinc conuicia in gentem nostram
recte sumi aiunt: Nihil scilicet hac proiectius ac deterius esse vsquam,
qua intra limites Orcum habeat. Scilicet hoc commodi nobis peperit
Historicorum ad res nouas diuulgandas auiditas. Verum illa e vulgi dementia
nata opinio, vt stulta ac inanis, & in opprobrium nostra gentis conficta,
hactenus, vt spero, satis labefactata est. Quare iam perge Lector, vlterius
hanc de secretis infernalibus Philosophiam cognoscere.
Enter page number
PreviousNext
Page 292 of 460
Words from 82081 to 82337
of 127955