Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 291 of 460 - First - Home
Certe, Etsi Nolint
Alij Futilem Huiusmodi Ineptiarum Leuitatem Ac Mendacium Agnoscere, Agnouit
Tamen Rerum Omnium Haud Negligens Astimator Cardanus, Lib.
18.
Subtil.
cuius hac sunt verba.
Est Hecla mons in Islandia, ardetque non aliter ac Atna in Sicilia per
interualla, ideoque persuasione longa (vulgi) concepta, quod ibi expientur
animaa. Alij, ne vani sint, affingunt inania fabula, vt consona videantur.
Qua sunt autem illa inania? Quod spectra comminiscuntur, se ad montem
Heclam ire respondentia, ait idem. Et addit. Nec in Islandia solum, sed
vbique, licet raro, talia contingunt: Subditque de larua homicida
Historiam, qua sic habet. Efferebatur, inquit, anno praterito, funus viri
plebeij Mediolani, orientali in porta iuxta templum maius foro venali, quod
a caulium frequentia nomen caulis nostra lingua sonat. Occurrit mihi notus:
Peto, vt medicorum moris est, quo morbo excesserit? Respondet ille:
consuesse hunc virum hora noctis, tertia a labore redire domum: Vidit
lemurem nocte quadam insequentem: Quam cum effugere conaretur, ocyus citato
pede abibat: Sed a spectro captus atque in terram proiectus videbatur.
Exclamare nitebatur: Non poterat. Tandem, cum diu in terra cum larua
volutatus esset, inuentus a pratereuntibus quibusdam, semiuiuus domum
relatus, cum resipuisset, interrogatus, hac qua minus expectabantur,
retulit. Ob id animam despondens, cum nec ab amicis, nec medicis, nec
sacerdotibus persuaderi potuisset, inania esse hac, octo inde diebus
perijt. Audiui postmodum & ab alijs, qui vicini essent illi, neminem ab
inimico vulneratum tam constanter de illo testatum, vt hic, quod a mortuo
fuisset in terram prouolutus. Cum quidam quarerent, quid ille postquam in
terram volutaretur ageret?
Enter page number
PreviousNext
Page 291 of 460
Words from 81831 to 82080
of 127955