Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 275 of 460 - First - Home
Eiusdem, Admodum Est Dispar,
Vt Illic Ad Causas Infernales Confugiat.
Habet profecto India occidentalis mons quidam flammiuomus aquiores multo,
quam hic noster censores & historicos, minime illic barathrum
exadificantes:
Cuius historiam, quia & breuis est, & non illepida,
subijciam, ab Hieronimo Benzone Italo in Historiar noui orbis, lib. 2. his
verbis descriptam.
Triginta quinque, inquit, milliarium interuallo abest Legione mons
flammiuomus, qui per ingentem craterem tantos sape flammarum globos
eructat, vt noctu latissime vltra 10000. passuum incendia reluceant.
Nonnullis fuit opinio, intus liquefactum aurum esse, perpetuam ignibus
materiam. Itaque Dominicanus quidam monachus cum eius rei periculum facere
vellet, ahenum & catenam ferream fabricari curat moxque in montis iugum cum
quatuor alijs Hispanis ascendens, catenam cum aheno ad centum quadraginta
vlnas in caminum demittit. Ibi ignis feruore, ahenum cum parte catena
liquefactum est. Monachus non leuiter iratus Legionem recurrit, fabrum
incusat, quod catenam tenuiorem multo, quam iussisset ipse, esset
fabricatus. Faber aliam multo crassiorem excudit. Monachus montem repetit:
Catenam & lebetem demittit. Res priori incoepto similem exitum habuit. Nec
tantum resolutus lebes euanuit, verum etiam flamma globus repente e
profundo exsiliens, propemodum & Fratrem & socios absumpsit. Omnes quidem
adeo perculsi in vrbem reuersi sunt, vt de eo incoepto exequendo nunquam
deinceps cogitarent &c.
O quam censura dispar? In montano India occidentalis camino auram: Islandia
vero, infernum quarunt. Sed hoc vt nimis recens, ac veteribus ignotum
fortasse reijcient: Cur igitur eundem, quem in Hecla Islandia, animarum in
Chimara carcerem, Lycia monte, cuius noctu diuque flamma immortalis
perhibetur, non sunt imaginati scriptores? Cur no in Ephesi montibus, quos
tada flammante tactos, tantum ignis concipere accepimus, vt lapides quoque
& arena in ipsis aquis ardeant, & ex quibus accenso baculo, si quis sulcum
traxerit, riuos ignium sequi narrator a Plinio?
Enter page number
PreviousNext
Page 275 of 460
Words from 77534 to 77811
of 127955