Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 274 of 460 - First - Home
Vnde Vero Foramen Vel Fenestra Illa
Montana, Per Quam Clamores, Strepitus & Tumultus Apud Antipodes, Periacos &
Antacos Factos Exaudiremus?
De qua re multa essent, qua authorem istius
mendacij interrogatum haberem, modo quid de illo nobis constaret:
Qui
vtinam veriora narrare discat, nec tam perfricta fronte similia,
incomperta, atque, adeo incredibilia, clarissimo viro Peucero, aut alijs
referre prasumat.
Ast vero Munsterus cum incendij tanti & tam incredilis caussas in
famosissima Atna inuestigare conatus sit, quam rem illic naturalem facit,
hic vero praternaturalem imo infernalem faciat, an non monstri simile est?
Caterum de Athna quid dico? Quin potius videamus quid de Hecla incendio
alias sentiat Munsterus.
[Sidenote: Munsterus Cosmograph. vniuersal. lib. 1. cap. 7.] Dubium non
est, inquit, montes olim & campos arsisse in orbe terrarum: Et nostra
quidem state ardent. Verbi gratia: In Islandia mons Hecla statis temporibus
foras proijcit ingentia Saxa, euomit sulphur spargit cineres, tam longe
circumcirca, vt terra ad vicesimum lapidem coli non possit. Vbi autem
montium incendia perpetua sunt, intelligimus nullam esse obstructionem
meatuum, per quos modo, quasi fluuium quendam, ignes, modo flammas, nunc
vero fumum tantum euomunt. Sin per temporum interualla increscunt, internis
meatibus obturatis, eius viscera nihilominus ardent Superioris autem partis
incendia, propter fomitis inopiam, non nihil remittunt ad tempus. Ast vbi
spiritus vehementior, rursus reclusis meatibus ijsdem vel alijs, ex carcere
magna vi erumpit, cineres, arenam, sulphur, pumices, massas, qua habent
speciem ferri, saxa, aliasque materias foras proijcit, plerunque non sine
detrimento regionis adiacentis. Hac Munsterus. Vbi videas quaso Lector,
quomodo suo se iugulet gladio, videas inquam hic eadem de incendio Hecla &
Atna opinionem & sententiam, qua tamen lib 4.
Enter page number
PreviousNext
Page 274 of 460
Words from 77272 to 77533
of 127955