Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 273 of 460 - First - Home
Nempe Cuidam Extraneorum Naui Islandiam
Relinquenti & Turgidis Velis Citissimo Cursu Iter Suum Recta Legenti,
Factam Obuiam Alteram Similiter Impigro Cursu, Sed Contra Vim Tempestatum,
Velis & Remis Nitentem:
Cuius prafectus rogatus, quinam essent?
Respondisse
fertur: De Bischop van Bremen. Iterum rogatus quo tenderent? ait. Thom
Heckelfeldt tho, Thom Heckelfeldt tho. Hac videns Lector vereor, ne peluim
postulet dari: Est enim mendacium adeo detestandum, vt facile nauseam
pariat. Abeat igitur ad Cynosarges & ranas palustres: illud enim eiusde
facimus atque illarum coax, coax. Nec vero dignum est hoc commentum, quod
rideatur, nedum refutetur. Sed nolo cum insanis Papistis nugari: Quin
potius ad scriptores nostros conuertamur.
Atque inprimis nequeo hic, clarissimi viri, D. Casparis Peuceri, illud
praterire. Est in Islandia, inquit, mons Hecla, qui immanis barathri, vel
inferni potius profunditate terribilis, eiulantium miserabili & lamentabili
ploratu personat, vt voces plorantium circumquaque, ad interuallum magni
milliaris audiantur. Circumnolitant hunc coruorum & vulturum nigerrima
agmina, qua nidulari ibidem ab incolis existimantur. Vulgus incolarum
descensum esse per voraginem illam ad inferos persuasum habet: Inde cum
pralia committuntur alibi in quacunque parte orbis terrarum aut cades fiunt
cruenta commoueri horrendos circumcirca tumultus & excitari clamores atque
eiulatus ingentes longa experientia didicerunt. Quis vero rem tam
incredibilem ad te vir doctissime perferre ausus fuit? Nec enim vultures
habet Islandia, sed genus aquilarum secundum, quod ab albicante cauda
Plinius notauit & Pygarsum appellauit. Nec vlli sunt huius spectaculi apud
nos testes: Nec denique ibidem coruos aut aquilas nidificare probabile est,
qua, igni & fumo semper inimicissimo, potius a focis vel incendijs
arceantur. Et nihilominus in huius rei testimonium, (vt & exauditi per
voraginem montis tumultus extranei,) experientiam incolarum allegant, qua
certe contraria omnia testatur.
Enter page number
PreviousNext
Page 273 of 460
Words from 77004 to 77271
of 127955