6 40 57 20
Iacobi Ziegleri:
Littus Islandia Occident. 20 63
Chos promontorium: 22 46 63
Latus orientale extenditur contra
Septentrionem: & finis extensionis
habet 30 68
Latus septentrionale contra occidentem
extenditur, & finis extensionis
habet 28 69
Lateris Occidentalis descriptio.
Heckelfel promontorium 25 67
Madher promontorium 21 20 65 10
Ciuitates in ea mediterranea sunt
Holen Episcopalis 28 67 50
Schalholten Episcopalis 22 63 30
Reinholdus.
Per Holen Islandia 68
Ioh. Myritius.
Per Med. Islandia 69
Neander.
Islandia tribus gradibus in circulum
vsque Arcticum ab aquinoctiali
excurrit, adeo fere, vt
mediam circulus ille secet, &c.
Et si qui sunt praterea, qui vel in mappis, vel alioqui suis scriptis
Insula situm notarunt, quorum plures sententias referre nihil attinet, cum
quo plures habeas, eo magis dissidentes reperias. Ego quamuis verisimiles
coniecturas habeo, cur nulla citata de Islandia situ sententia assentiar,
quin potius diuersum quippiam ab ijs omnibus statuam, tamen id ipsum in
dubio relinquere malo, quam quicquam non exploratum satis affirmare, donec,
vt dixi, forte aliquando non coniecturam, sed obseruationem & experientiam
propriam afferre liceat.
[Sidenote: Bidui nauigatio ab Islandia ad Noruagiam desertam.]
Distantiam ab ostio Albis ad portum Istandia meridionalis Batzende, quidam
scripserat esse circiter 400. milliarium: Vnde si longitudinis differentiam
ad meridianum Hamburgensem supputaueris, nullam modo positarum longitudinum
habebit illo in loco Islandia. Ego ternis Hamburgensium nauigationibus
docere possum, septimo die Hamburgum ex Islandia peruentum esse. Praterea
etiam, Insula qua ab ouium multitudine Fareyjar, seu rectius Faareyjar
dicta sunt, bidui nauigatione, vt & littora Noruagia deserta distant.
Quatridui vero nauigatione in Gronlandiam habitabilem, & pari fere temporis
interuallo, ad prouinciam Noruagia Stad.