Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 244 of 460 - First - Home
For I Professe Not My Selfe An Historiographer,
Or Geographer, But Onely A Disputer.
Wherefore omitting a longer Preface,
let vs come to the first part concerning the situation, the name, miracles,
and certaine other adiuncts of this Iland.
SECTIO PRIMA.
[Sidenote: Munst. lib. 4. Cosmograph.] Insula Islandia, qua per immensum a
cateris secreta longe sita est in Oceano, vixque a nauigantibus
agnoscitur, &c.
Et si hac tractare, qua ipsam terram vel illius adiuncta seu proprietates
concernunt, ad gentem vel incolas a calumniantium morsu vindicandos parum
faciat: tamen id nequaquam omittendum videtur. Sed de his primum, & quidem
prolixius aliquanto agendum est, vt perspecto, quam vera de hac re tradant
illi Islandia scriptores, facile inde candidus Lector, in ijs qua de
Incolis scripta reliquerant, quaque ab illis alij, tanquam Dijs
prodentibus, acceperunt, vnde sua in gentem nostram ludibria depromi aiunt,
quantum fidei mereantur, iudicet.
Primum igitur distantiam Islandia a reliquis terris non immensam esse, nec
tantam, quanta vulgo putatur, si quis insula longitudinem & latitudinem
aliquo modo cognitam haberet, facile demonstrari posset. Non enim id alio,
quam isto cognosci exacte posse modo existimarim, cum nulli dubium sit,
quam semper nautarum vel rectissimus, vt illis videtur, cursus aberret.
Quare varias authorum de situ Islandia sententias subiungam, vt inde quiuis
de distantia id colligat, quod maxime verisimile videbitur, donec forte
aliquando propria edoctus experientia, meam quoque sententiam si non
interponam, tamen adiungam.
Longit. Latitud.
Munsterus Islandiam collocat sub
gradibus fere 20 68
Gerardus Mercator 352 68
Gemma Frisius:
Medium Islandia: 7 0 65 30
Hersee:
Enter page number
PreviousNext
Page 244 of 460
Words from 69295 to 69545
of 127955