Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 234 of 460 - First - Home
Nec
Sufficiebat Sordido Typographo Sordidum Illum Foetum Semel Emisisse, Nisi
Tertium Etiam Aut Quartum Publicasset, Quo Videlicet Magis Innocenti Genti
Apud Germanos & Danos, Aliosque Vicinos Populos Summam & Nunquam Delendam
Ignominiam, Quantum, In Ipso Fuit, Inureret.
Tantum Typographi huius odium
fuit, & ex re illicita lucri auiditas.
Et hoc in illa ciuitate, qua
plurimos annos commercia sua magno suorum cum lucro in Islandia exercuit,
impune fecit. Ioachimus Leo nomen illi est, dignus certe qui Leones pascat.
Reperiuntur praterea multi alij scriptores, qui cum miracula natura, qua in
hac Insula creduntur esse plurima, & gentis Islandica mores ac instituta
describere se velle putant, a re ipsa & veritate prorsus aberrarunt,
nautarnm fabulas plusquam aniles, & vulgi opiniones vanissimas secuti. Hi
Scriptores etsi non tam spurca & probrosa reliquerunt, quam sordidus iste
Rhythmista: multa tamen sunt in illorum scriptis, qua illos excusare non
possunt, aut prorsus liberare, quo minus innocentem gentem suis scriptis
deridendam alijs exposuerint. Hac animaduertens, legens, expendens, subinde
nouis, qui Islandorum nomen & astimationem laderent, scriptoribus ortis,
alienorum laborum suffuratoribus impudicis, qui etiam non desinunt gentem
nostram nouis conspurcare mendacijs, lectoresque noua monstrorum
enumeratione & descriptionibus fictis deludere, sape optabam esse aliquem,
qui ad errata Historicorum, & aliorum iniquorum censorum responderet,
quique aliquo scripto innocentem gentem a tot conuicijs si non liberaret,
certe aliquo modo apud pios & candidos Lectores defenderet. Quare hoc
tempore Author eram honesto studioso, Arngrimo Iona F. vt reuolutis
scriptorum monumentis, qui de Islandia aliquid scripserunt, errores &
mendacia solidis rationibus detegeret. Ille etsi primo reluctabatur, vicit
tamen demum admonitio, amorque communis patria, ita vt hunc qualemcunque
commentariolum conscriberet, non ex vanis vulgi fabulis, sed & ex sua &
multorum fide dignorum experientia, comprobationibus sumptis.
Enter page number
PreviousNext
Page 234 of 460
Words from 66607 to 66873
of 127955