Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 226 of 460 - First - Home
Vt vero scriptum nostrum, cuiusuis, delicato
palato, vbique satisfaciat, aut omnem Momi proteruiam effugiat, non vrget.
Institutum meum complures probaturos spero:
Successum forsan non itidem
omnes probabunt. Nihiiominus tamen maiorem habendam rationem patria,
multorum hactenus opprobria & contumelias sustinentis, quam siue laudis,
siue vituperationis, ad me ipsum hinc forsan reditura, existimabam. Quid
enim causa esse potest, cur nonnullorum odium & inuidentiam, cum hoc
patria, benefaciendi seu gratificandi studio forte coniunctam recusem?
Quodsi scriptorum errores liberius notare, si quorundam calumnias durius
perstringere videbor, eos tamen aquos me habiturum censores confido, qui
paulo diligentius animaduertere volent, quam parum tolerabiles sint
scriptorum de nostra gente errores: quot etiam & quam graues quorundam in
nos calumnia, quibus nationem nostram varijs modis laccssiuere, & etiamnum
lacessere non desistunt. Dandum etiam aliquid omnibus congenito soli
natalis amori est; Dandum iusto, ob hanc patria illatam iniuriam, dolori.
Et ego quidem, quantum fieri potuit, vbique mihi temperaui, ac a conuitijs
abstinere volui: quod si quid videatur mollius dicendnm fuisse, id pradicta
ratione veniam, spero, merebitur.
Cum igitur hac mihi subeunda sit alea, quod omnibus scriptum aliquod
edituris in more positum animaduerto, id mihi hoc tempore solicite curandum
est: Nempe vt patronum & mecanatem aliquem huic meo commentariolo quaram,
sub cuius nomine & numine, tutius in vulgi manus exeat.
Eam igitur ad rem nihil poterit contingere optatius, vestra, clementissime
Princeps Sereniss. Maiestate: Et enim nos ei, qui vitam & fortunas nostras
in suam potestatem & tutelam accepit, ei inquam, nomen quoque gentis nostra
innocenter contaminatum, cura vt sit, supplices rogamus.
Imo vero, Rex clementiss.
Enter page number
PreviousNext
Page 226 of 460
Words from 64413 to 64663
of 127955