Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 225 of 460 - First - Home
Nec Inferiorem Multo Consecuti Sunt Gloriam Sperthius & Bulis, Lacedamonij,
Qui Ad Auertendam Potentissimi Regis Persarum Xerxis, Ob Occisos A
Lacedemonijs Darij Patris Legatos, Vltionem, Ad Regem Profecti Sunt, & Vt
Legatorum Necem In Se, Non In Patria Vlcisceretur, Erectis & Constantibus
Animis Sese Obtulerunt.
Qua vero res, Sereniss.
Princeps, illos ac alios complures mouit, vt patria
flagrantes amore, nullum pro ea periculum, nullas molestias, imo ne mortem
ipsam recusarint, ea profecto me quoque impulit, non quidem, vt quemadmodum
illi, mortem sponte oppeterem, aut me mactandum vltro offerrem, sed tamen,
vt id quod solum possem, in gratiam patria tentarem: Hoc est, vt scriptorum
de ea errores colligerem & rumusculos vanos refellerem: Ac ita rem profecto
periculosam, & multorum forsan sinistro obnoxiam iudicio, aggrederer.
In eo proposito me etiam Cn. Pompeij exemplum confirmauit: Quem rei
frumentariaa apud Romanos procuratorem, cum in summa Vrbis annona
charitate, in Sicilia, Sardinia & Africa frumentum collegisset, maiorem
patria, quam sui, tradunt rationem habuisse. Cum enim Romam versus
properaret, & ingenti ac periculosa oborta tempestate, Naucleros trepidare,
nec se ventorum aut maris savitia committere velle animaduerteret, ipse
nauim primus ingressus, anchoras tolli iussit, in hac verba exclamans: Vt
nauigemus vrget necessitas: vt viuamus, non vrget. Quibus vir
prudentissimus innuisse videtur, patria periclitantis maiorem habendam
rationem, quam priuata incolumitatis.
Hunc ego sic imitor,
(Si parua licet componere magnis, & muscam Elephanto conferre) vt collectis
ac comportatis ijs, quibus ad succurrendum gentis nostra nomini ac fama,
apud extraneos, ex maleuolorum quorundam inuidia iam diu laboranti vterer;
paucula hac in lucem emittere, meque pelago huic quantumuis turbulento
committere, lintea ventis tradere, cumque illo exclamare non dubitem:
Enter page number
PreviousNext
Page 225 of 460
Words from 64154 to 64412
of 127955