For we holde it
to be part of an honest and ingenuous mind, as to refute false crimes, so
not to challenge vndeserued praise vnto himselfe, nor to accept it being
offered.
SECTIO VNDECIMA.
Sed cum scriptoribus iam dictis, viris alioqui spectata eruditionis et
preclari nominis, qui tamen hac ita inconsiderate scriptis suis
interseruerunt, actionis finis esto.
Etiam magna mei pars est exhaosta laboris:
Sed restat tamen fatus ille vipereus Germanicus, quem idcirco anonymum
secundo partu mater edi voluit, vt venenatis aculeis nomen Islandorum tanto
liberius pungeret.
Porro licet aduersus hanc bestiam in arenam descendere non dubitem, omnibus
tamen constate volo, quonam hoc animo faciam, videlicet, non vt cum illius
pestifera virulentia, conuicijs aut maledicentia certem (Nam vt est in
triuiali paroemia,
Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo,
Vinco, seu vincor, semper ego maculor:)
Sed vt bonis et cordatis omnibus, etiam extraneis, satisfaciam qui
maledicentiam istam Germanicam lecturi vel audituri sunt, aut olim
audierint, ne et hi nos merito calumniam tantam sustinere credant: Tum
etiam vt alios qui istis virulentis rhythmis Germanicis, in gentis nostra
opprobrium vtuntur, et inde dicteria et comumeliosas subsannationes ad
despiciendos Islandos petunt, ab ilia mordendi licentia in posterum, si
fieri possit, abducamus.
Ergo, ne longis ambagibus Lectori fastidium oratio nostra pariat, ad ea
narranda accedam, qua maledicus ille Gennanus in suum pasquillum congessit:
Quem etiam sua de Islandis carmina Encomiastica recitantem in his pagellis
introducerem, nisi prauiderem foetum ilium probrosum, tot et tam varijs
maledictis turgidum, omnibus bonis nauseam mouere posse, ac sua spurcitie
ab ijs legendis absterrere.
Referam igitur pracipua, (ijs scilicet omissis qua cum alijs communia
habet, atque hactenus ventilata sunt) sed, quam ille, longe mitius; ne, vt
dixi, lingua ipsius obscoena petulantia, aures bona et erudita offendantur:
Qui ipsum videre aut audire volet, quarat apud propolas. Nobis inquam, non
est in animo putida ipsius calumnia et conuiciorum sentina, has chartas
inquinare. [Sidenote: 1. Obiectio seu conuicium.] Primum igitur obijcit
Germanicus hic noster, si Dijs placet, Historicus: Multos ex pastoribus
Islandia toto biennio sacram concionem ad populum nullam habere: Vt in
priore editione, huius pasquilli legitur, quod tamen posterior editio
eiusdem refutat: Dicens, eosdem pastores in integro anno tantum quinquies
concionari solitos: qua duo quam rite sibi consentiant, videas bone Lector,
cum constet Authorem mox a prima editione vix vidisse Islandiam. Ita
scilicet plerumque mendacium mendacio proditur, iuxta illud: Verum vero
consentit; Falsum nec vero nec falso.
Sed com nostrum non sit veritatem vspiam dissimulare, nos haud negandum
ducimus conciones sacras circa id tempus, quo iste Sycophanta in Islandia
vixit, nempe anno 1554.