Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 212 of 243 - First - Home
Infans, Ait, (Referam Enim Eusebij Verba De Hac Re,
Etsi Notissima, Vt Misera Matris Affectus Appareat,) Miselle Et Infelix,
Cuinam In Hoc Belli.
Famis, et seditionis tumultu, te commode reseruem?
Si
Romanorum subijciamur imperio, illic seruitutis iugo pressi, vitam
infoeliciter exigemus. Sed seruitutum credo fames anteuertet. Accedit
factiosorum pradonum turba, his vtrisque miserijs toleratu multo asperior.
Age igitur mi gnate, sis matri cibus, sis pradonibus furia, sis communi
hominum vita fabula, qua res vna ad Iudaorum calamitates deesse videtur.
Qua cum dixisset, natum trucidat, assatumque dimidium mox comedit, dimidium
reseruat &c. Eusebius libro 3. capite 6. Iam quis est, qui non credat
misserrimam hanc matrem filium hunc suum, domini alicuius, si se
obtulisset, apud quem credidisset seruatum iri, aut emptoris possessioni
fuisse permissuram? Nota est fames, Calagurium, Hispania vrbem, olim a
Cneio Pompeio obsessam opprimens (Val. libro septimo cap. 7.) cuius
ciuibus, vxores et liberi in vsum estrema dapis conuersi sunt, quos
profecto; pro cibarijs et alijs dapibus haud inuiti vendidissent. Nota est
quoque fames, qua Anno Domini 851. (Vincent. libro 25. cap. 36.) Germaniam
attriuit, vt etiam pater filium suum deuorare voluerit. Notum etiam est,
post mortem Henrici septimi Imperat fame per triennium continuata, quomodo
parentes liberos, vel liberi parentes deuorarint, et pracipue quidem in
Polonia et Bohemia. Et ne exempla tantum antiqua petamus, accepimus tantam
annona sauitiam, Anno 1586. et 1587. in Hungaria grassatam fuisse, vt
quidam alimentorum inopia adacti immanissimo Christianorum hosti proprios
liberos vendiderint, et in perpetuum seruitutis iugum manciparint: quidam
paruulos suos, quos vlterius tolerare non sustinebant, crudeli misericordia
in Danubium proiecisse, et, suffocasse dicantur. Sed, num hac et similia
exempla quempiam eo insania adigent, vt dicat hanc vel illam nationem,
liberos in escam propriam mactare *consuettisse, Turcis libenter vendere,
aut aquis submergere et suffocare solitam esse? Non opinor. Sic neque, quod
mendici apud Islandos, extrema vrgente necessitate, cuius durissimi sunt
morsus, filios suos libenter amittant, toti genti, et quidem probri loco,
communiter adscribendum est a quoquam, nisi apud eundem omnis pudor,
candor, humanitas, veritas exulent.
Caterum optarim ego, parcius Islandis canum curam exprobrare illos populos,
quorum matrona, et pracipue nobiles, canes in maximis delicijs habent, vt
eos vel in plateis, ne dicam in sacris concionibus, sinum gestent, quem
morem in peregrinis quibusdam, quos Roma catulos simiarum et canum in
gremio circumferre Casar conspexit, hac quastione reprehendit, dum
quareret: Numquid apud ipsos mulieres liberos non parerent? Monens errare
eos, qui a natura inditos sibi affectus, quibus in amorem hominum ac
pracipue sobolis incitarentur, in bestias transferunt, quarum deliciarum
voluptas Islandorum gentem, nunquam cepit aut habuit. Quare iam Munstere et
Krantzi, alias nobis Christianitatis, (vt sic dicam) legis natura, legis
item Germanorum, et sancta simplicitatis notas qusente.
The same in English.
THE SEVENTH SECTION.
They make all one reckoning of their whelpes, and of their children: except
that of the poorer sort you shall easier obtaine their sonne then their
shalke.
Although in the beginning of this Treatise I thought that Munster and other
men of great name in those things which they haue left written concerning
Islande, were not to bee charged with slander, yet whether that fauour may
here be shewed by any man whatsoeuer (be he neuer so fauourable, and neuer
so sincere) I doe not sufficiently conceiue.
Enter page number
PreviousNext
Page 212 of 243
Words from 110612 to 111146
of 127955