Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt


















































































 -  4.
Cosmographia capit. 8. in gentem nostram euomit. Qua hactenus fuerunt, etsi
satis grauia sunt, tolerabiliora tamen erant. Hoc vero - Page 201
Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt - Page 201 of 243 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

4. Cosmographia Capit.

8.

In gentem nostram euomit. Qua hactenus fuerunt, etsi satis grauia sunt, tolerabiliora tamen erant. Hoc vero commentum malignissimum, et qua sequentur, non facile est sine stomacho praterire. Nostrum igitur est, etiam hic veritatem asserere, et mendacium in Authoris caput retorquere.

Tecto: Primum igitur quod de commum tecto (vti etiam de victu et statu) cum iumentis dicunt, falsum et erroneum clamamus, teste non modo re ipsa, si quis id hodie perquirere volet: Sed etiam multorum extraneorum, qui aliquot apud nos annos egerant, et veritati plus quam gentem nostram calumniandi affectui tribuunt, experientia; qui ipsi domos et habitationes nostras viderunt, et norunt in singulis pradijs seu villis, multas esse distinctas domus: nempe in abiectissimis et vilissimis 7. vel 8. in maioribus, nunc decem, nunc 20. In maximis, nunc 40, nunc 50; qua vt plurimum, et tecto et parietibus distincta, vni possessori vel domino, raro duobus aut tribus, rarissime pluribus inseruiunt, ac vsibus quotidianis et domesticis sufficiunt. Vnde facile intelligis, Lector, quam vere eodem tecto cum iumentis vtantur Islandi, cum singuli rustici in hac domuum varietate, peculiaria bouilia, ouilia, equitia, agnilia, debitis interuallis dissita habeant, qua serui, quoties opus est, petunt, vnde rursus habitationem subinde repetunt.

Quod autem quidam in mappa Islandia de prouinca Skagefiord annotauit, sub eodem tecto homines, canes, sues et oues, viuere, partim falsum, partim minime mirandum est. De ouibus quidem, vt iam dictum est, et pracipue suibus (cum illa prouincia sues non habeat) falsum: De canibus haud mirum, cum illis nec regum aula caruerint nec hodie careant, vt nimis omnibus est notum. Sed de canibus paulo post Sect 7. huius.

Victu. An iumentorum pabula possint commode victus appellatione contineri, merito dubitauerim. Cum Doletus, Ciceronis interpretem agens, dicat: Victum, inquit, cum iureconsultis, ita exponemus, vt victus verbo contineantur, qua esui, potui, cultuique corporis, quaque ad viuendum homini sunt necessana. Et Vlpianus, de verborum significat. Ijsdem verbis victum definit. Hoc loco vero Authores illi, etiam iumentorum pabula, victum appellant.

Caterum videamus quomodo hic eluceat veritatis et candoris prastantia. Iumenta non habemus praterquam equos et boues: His gramina et foenum (nisi vbi foeni inopia obrepit) pabulum, aqua potum prabet. At hi ipsi scriptores fatentur, Islandos piscibus, butyro, carnibus, tum bubulis, tum ouillis, etiam frumento, licet pauco et aduentitio viuere. Non igitur cibum habent cum brutis communem, quod tamen ijdem his verbis asserunt. Communi victu gaudent cum iumentis: Quod quid sit Munstero, ipse paulo superius haud obscure docuit. Islandia, innquit, populos multos continet, solo pecorum pastu, et nunc captura piscium victitantes. Quid autem est pecorum pastus, aliud, quam pecorum cibus? ait Doletus: nisi Munsterus forte pecorum pasium, ipsa pecora ad pastum hominum mactata appellet: cui, vt existimo, vsus Romanorum refragatur, qui, vt homines vesci, ita pecora pasci docuit: hominumque victum pecorum autem, pastum et pabulum vocari iussit. An vero existimem tam dementes fuisse Munsterum et Krantzium vt senserint Islandos graminibus et foeno viuere? Quo miseria Nabuchodonozor, diuina vltionis iugum subiens redactus est Dani 4. 30. Facile dabimus multa, quibus homines, non modo nostrates, sed vestrates quoque vescuntur, iumenta et pecora forte non reijcere, si familiari pabulo destituantur.

Enter page number   Previous Next
Page 201 of 243
Words from 104928 to 105435 of 127955


Previous 201 202 203 204 205 206 207 208 209 210 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online