Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 178 of 460 - First - Home
Scientes Pro
Certo Quod Si Nobis Per Inquisitiones Legitimas Constare Poterit Huiusmodi
Grauamina Subditis Vestris Infra Regnum Nostrum Illata Fuisse, Nos
Sufficientes Emendas, & Satisfactiones Debitas Super Illis, Celerisque
Iustitia Complementum Fieri Faciemus.
Et insuper si malefactores pradicti,
qui prafatum militem, & alios secum existentes, vt pramittitur, occiderunt,
de regno, seu potestate nostra sint, vel infra idem regnum vel potestatem
poterunt inueniri, de ipsis iudicium & iustitiam fieri pracipiemus,
secundum Leges & consuetudines regni nostri.
[Sidenote: Antiquitas comercij
inter Angliam & Norwegiam.] Et quia inter nos & vos, nostrosque & vestros
subditos hinc inde foueri desideramus mutuam concordiam & amorem; ita quod
mercatores nostri & vestri mercandisas suas in nostris & vestris regnis &
dominijs libere, & absque impedimento valeant exercere, prout temporibus
progenitorum nostrorum fieri consueuit, & ex dictarum literarum vestrarum
serie collegimus euidenter vos promptos esse similiter, & paratos ad omnia
& singula, qua pro vobis & vestris subditis super discordijs,
contentionibus, aut grauaminibus inter nostros & vestros subditos
qualitercunque suscitatis pro bono pacis & iustitia fuerint aquanimiter
facienda; Nos consimilia pro nobis & nostris, quantum ad nos & ad ipsos
attinet, illius amore, qui pacis author fore dinoscitur, & pro quiete &
commodo populi vtriusque regnorum nostrorum, quatenus ius & ratio
dictitauerint, promittimus nos factoros: Vestram amicitiam requirentes
obnixius & rogantes, quatenus mercatores nostros pradictos, qui adhuc
superstites relinquuntur, quos etiam tempore, quo dicta felonia committi
dicebatur, interclusos tenebat custodia carceralis, iubere velitis nostri
contemplatione, zeloque iustitia ab huiusmodi custodia liberari, bona ab
ipsis capta eis prout iustum fuerit restitui faciendo. Et vt deliberatio
mercatorum nostrorum pradictorum, & bonorum suorum eo facilius concedatur,
placeat vobis cum diligentia debita ponderare, quod Galfridus Drewe, &
quidam alijs mercatores nostri de Lenne, quibusdam mercatoribus de regno
vestro occasione eiusdem grauaminis ipsis mercatoribus vestris, ad sectam
Tidemanni Lippe infra regnum nostrum, vt dicebatur, illati, centum libras
sterlingorum persoluerunt, sicut in quodam scripto indentato inter
Ingelramum Lende de Thorenden, & quosdam alios mercatores vestros ex parte
vna, & prafatam Galfridum, & quosdam alios de regno nostro similiter ex
altera confecto, vidimus contineri.
Enter page number
PreviousNext
Page 178 of 460
Words from 49110 to 49420
of 127955