Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 172 of 460 - First - Home
Et Similiter De Eisdem Nauibus Cum Hominibus Pradictis Infra
Portum Pradictum Citra Festum Natiuitatis Sancti Ioannis Baptista Proximo
Futuro Ad Standum Tunc Ibidem De Personis & Nauibus Suis Vestra Gratia Seu
Voluntatis Arbirio Reducendis Tres Obsides Vlterius Liberassent:
Quod ipsis
valde graue censetur & auditu mirabile auribus audientium non immerito
reputatur.
Et quia contra rationem & aquitatem, omnemque iustitiam fore
dinoscitur, atque legem, quod delinquentium culpa seu demerita in personis
vel rebus illorum qui criminis rei conscij vel participes, seu de huiusmodi
delinquentium societate non fuerunt, aliqualiter vlciscantur, vestram
amicitiam affectuose requirimus & rogamus quatenus pramissa diligenti
meditatione zelo iustitia ponderantes, obsides pradictos iubere velitis ab
hostagiamento huiusmodi liberari, dictamque securitatem relaxari penitus &
resolui. Scientes pro certo, quod si malefactores pradicti, qui dictum
militem vestrum vt dicitur, occiderunt, alicubi infra regnum seu potestatem
nostram poterunt inueniri, de ipsis iustitiam & iudicium secundum legem &
consuetudinem eiusdem regni fieri faciemus. Non enim possumus his diebus
aequanimiter tolerare quod naues pradicta seu alia de regno nostro, qua
semper prompta ad nostrum seruitium esse debent, extra idem regnum ad
partes remotas se diuertant sine nostra licentia speciali. Quid autem ad
hanc nostram instantiam faciendum decreueritis in pramissis, nobis si
placeat rescribatis per prasentium portatorem. Data apud Windesore decimo
sexto die Aprilis.
The same in English.
The letters of Edward the second vnto Haquinus king of Norway, concerning
the English marchants arrested in Norway, and their goods to be freed
from arrest.
To the mighty Prince, lord Haquinus, by the grace of God the famous king of
Norway his most deare friend Edward by the same grace of God, king of
England, lord of Ireland duke of Aquitaine, greeting and sincere loue.
Enter page number
PreviousNext
Page 172 of 460
Words from 47498 to 47769
of 127955