Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt


















































































 -  Habet simile Seneca, dicens, fontem
quendam esse, qui ligna in lapides conuertat, hominumque viscera
indurescere, qui aquam eius biberint: Et - Page 166
Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt - Page 166 of 243 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Habet Simile Seneca, Dicens, Fontem Quendam Esse, Qui Ligna In Lapides Conuertat, Hominumque Viscera Indurescere, Qui Aquam Eius Biberint:

Et addit eiusmodi fontes in quibusdam Italia locis inueniri:

Quod Ouidias Ciconum flumini tribuit 15. Metamorph.

Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.

Et Cardanus: Georgius Agricola, inquit, in Elbogano tractu iuxta oppidum a falconibns cognominatum, integras cum corpore abietes in lapidem conuersas esse, atque quod maius est, in rimis etiam Pyritidem lapidem continere. Et Domitius Brusonius, in Sylare amne, qui radices montis eius, qui est in agro vrbis Vrsentinorum olim, nunc Contursij lambit, folia & arborum ramos in lapides transire, non fide aliorum, sed propria, vt qui incola sit regionis, (cui rei etiam Plinius astipulatur) narrat, cortices aute lapidum, annos numero ostendere. Sic (si scriptoribus credimus) gutta Gotici fontis sparsa lapidescunt. Et in Vngaria, Cepusij aqua, in vrceos infusa, lapidescit. Plinius refert etiam, vt in Ciconom flumine, & in Piceno lacu velino, lignum deiectum, lapideo cortice obduci.

Secundus algoris intolerabitis. Quantum ad secundum fontem attinet, nullus hic est quod quisquam sciat, algoris intolerabilis, sed plurimi bene frigidi, ita vt vulgaribus riuis astiuo sole tepescentibus, non sine voluptate ex frigidioribus illis aquam hauriamus. Sunt & longe frigidiores forte alibi: Nam & Cardanus in agro Corinthio e montis vertice fluentem riuum commemorat, niue frigidiorem: Et intra primum a Culma lapidem, Insanam vocatum: qua aqua cum feruere videatur, sit tamen longe frigidissima, &c.

Tertius vel melle dulcior. Neque id prorsus verum est. Non enim est vllus apud nos, qui vel minima ex parte cum mellis dulcedine conferri possit. Rectius igitur Saxo, qui fontes (quoniam plures sunt) in Islandia dicit inueniri Cerealem referentes liquorem, vt etiam ibidem non diuersi saporis solum, sed diuersi etiam coloris fontes & flumina reperiuntur.

Etsi autem tradunt Physici aquam naturaliter ex se neque saporem neque odorem habere, tamen, vt superius attigimus, veri simile est, quod alij per accidens vocant, eam sape referre qualitatem terra, in qua generatur, & per cuius venas transitum atque excursum habet: Atque hinc aquarum odores, colores, sapores, alios atque alios existere, Cuiusmodi sunt, de quibus narrat Seneca, quorum alij famem excitant, alij bibentes inebrient, alij memoria officiant, alij inuent eandem, alij vini saporem & virtutem reprasentent: [Sidenote: Lib. de mirab. auscultat.] Vt ille apud Plinium in Andro Insula fons, in templo Liberi, qui Nonis Ian: vini sapore fluat. Et apud Aristotelem fons in agro Carthaginensi, qui oleum prabeat, & guttulas Cedri odore representet. Item, Orcus fluuius Thessalia, influens in Peneum, olei instar supernatans: [Sidenote: Lib. 2. de Element.] Cuiusmodi etiam narrat Cardanus in Saxonia esse, iuxta Brumonis oppidum, fontem oleo perfusum: Et in Sueuia, iuxta Coenobium, cui Tergensche nomen est. Item, in valle mentis Iurassi. Causam huius rei putat esse bitumen valde pingue, quod oleum sine dubio contineat. Idem, famam esse ait, in Cardia, iuxta locum Dascbyli, in campo albo aquam esse lacte dulciorem. Aliam quoque iuxta pontem, qua Valdeburgum itur. Iam aquarum vini saporem referentium meminit his verbis Propertius, 3. lib. Elegiar.

En tibi per mediam bene olentia flumina Naxon, Vnde tuum pota Naxia turba merum.

Enter page number   Previous Next
Page 166 of 243
Words from 86906 to 87405 of 127955


Previous 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online