Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 162 of 243 - First - Home
Neither Is It Any
Thing To The Purpose, At All To Dispute Of The Place Or Situation Of This
Dungeon.
It is sufficient for vs, that (by the grace and assistance of our
Lord Iesus Christ, with whose precious blood we are redeemed) we shall
neuer see that vtter darknesse, nor feele the rest of the torments that be
there.
Now let vs here shut vp the disputation concerning the hell of
Island.
SECTIO DECIMA.
[Sidenote: Frisius, Zieglerus Saxo fere similiter.] Quod si quis ex hac
glacie magnam partem ceperit, eamque vasi ant scrinio inclusam, quam
diligentissime asseruarit, illa tempore glaciei, qua circum insulam est,
degelantis, euanescit, vt neque minima eius particula vel guttula aqua
reperiatur.
Id profecto necessario addendum fuit: Hanc scilicet glaciem, voces humanas,
secundum Historicos, representatem, & damnatorom receptaculum existentem,
non esse, vt reliqua in vastissima hac vniuersitate omnia, ex Elementi
alicuius materia conflatam. Siquidem cum corpus esse videatur, corpus tamen
non sit, (quod ex Frisij paradoxo recte deducitur) cum etiam corpora dura &
solida perrumpat, non secus ac, spectra & genij: Restat igitur cum non sit
elementaris natura, vt vel spiritualem habeat materiam, vel coelestem, vel
quod ipsi forsan largiantur, infernalem. Infernalem tamen esse non
assentiemur, quia ad aures nostras peruenit frigus infernale longe esse
intractabilius, quam est hac glacies, humanis manibus in scrinio reposita,
nec quicquam suo contactu, vel nudatam carnem ladere valens. Nec profecto
spiritualem esse dabimus; accepimus enim a Physicis, substantias
spirituales nec cerni, nec tangi, nec ijs quicquam decedere posse: qua
tamen omnia in hanc historicorum glaciem, quantumuis, secundum illos,
hyperphysicam, cadere certum & manifestum est. Praterea & hoc verissimum
est, eam calore solis resolutam, ac in superficie sua stagnantem, siti
piscatorum restinguenda, non secus ac riuos terrestres, inseruire: Id quod
substantia spirituali denegatum est. Non est igitur spiritualis, vt nec
infernalis. Iam vero coelestem habere materiam, nemo audebit dicere: Ne
forte inde aliquis suspicetur, glaciem hanc barathrum, quod illi Historici
affingunt, secum e coelo traxisse: Vel id coelo, quippe eiusdem materia cum
glacie, commune esse, atque ita carcer damnatorum cum Paradiso coelesti
loca commutasse, Historicorum culpa putetur.
Quare cum glacies hac Historica nec sit elementaris, vt ex prasenti loco
Frisij optime sequi iam toties monuimus: nec spiritualis, nec infernalis,
quod vtrumque breuibus, solidis tamen rationibns demonstrauimus: nec
coelestis materia, quod opinari religio vetat: relinquitur omnino, vt
secnndum eosdem Historicos nulla sit, quam tamen illi tam cum stupenda
admiratione pradicant, & nos videri ac tangi putamus. Est igitur, & non
est: Quod axioma vbi secundum idem, & ad idem, & eodem tempore, verum esse
poterit, nos demum miraculis istis glacialibus credemus. Itaque iam vides
Lector, ad hac refellenda nullo alio esse opus, quam monstrari quomodo
secum dissideant. Sed haud mirum, eum qui semel vulgi fabulosis rumoribus
se cermisit, sapius errare. Cuiusmodi etiam prodidit quidam de glaciei
huius Sympathia, quod videlicet molis, cuius pars esset, discessum
insequeretur, vt omnem obseruationis diligentiam ineuitabili fuga
necessitate deciperet. Atqui sape idimus eiusmodi solitariam molem post
abactam reliquam glaciem, nullis vectibus nullis machinis detentam, ad
littus multis septimanis consistere. Palam est igitur, illud de glacie
miraculum fundamento niti, quam est ipsa glacies, magis lubrico.
Enter page number
PreviousNext
Page 162 of 243
Words from 84880 to 85387
of 127955