Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 156 of 243 - First - Home
Quos Scriptores Isti, Viri
Alioqui Praclarissimi & Optime De Repub.
Literaria meriti, nimium
prapropero iudicio secuti sunt.
Caterum optandum esset, nullos tanto nouitatis studio Historias scribere,
vt non vereantur aniles quasuis nugas ijs inserere, atque ita aurum purum
coeno aspergere. Qui vero demum sunt homines illi submersi, in lacu
infernali natitantes, & nihilominus cum notis & amicis confabulantes? Anne
nobis veterem Orphea, cum sua Euridice, in Stygias relabente vndas,
colloquentem, & in his extremi orbis partibus, tanquam ad Tanaim Hebrumque
niualem, cantus exercentem lyricos, rediuiuum dabitis? Certe, etsi nolint
alij futilem huiusmodi ineptiarum leuitatem ac mendacium agnoscere, agnouit
tamen rerum omnium haud negligens astimator Cardanus, lib. 18. subtil.
cuius hac sunt verba.
Est Hecla mons in Islandia, ardetque non aliter ac Atna in Sicilia per
interualla, ideoque persuasione longa (vulgi) concepta, quod ibi expientur
animaa. Alij, ne vani sint, affingunt inania fabula, vt consona videantur.
Qua sunt autem illa inania? Quod spectra comminiscuntur, se ad montem
Heclam ire respondentia, ait idem. Et addit. Nec in Islandia solum, sed
vbique, licet raro, talia contingunt: Subditque de larua homicida
Historiam, qua sic habet. Efferebatur, inquit, anno praterito, funus viri
plebeij Mediolani, orientali in porta iuxta templum maius foro venali, quod
a caulium frequentia nomen caulis nostra lingua sonat. Occurrit mihi notus:
Peto, vt medicorum moris est, quo morbo excesserit? Respondet ille:
consuesse hunc virum hora noctis, tertia a labore redire domum: Vidit
lemurem nocte quadam insequentem: Quam cum effugere conaretur, ocyus citato
pede abibat: Sed a spectro captus atque in terram proiectus videbatur.
Exclamare nitebatur: Non poterat. Tandem, cum diu in terra cum larua
volutatus esset, inuentus a pratereuntibus quibusdam, semiuiuus domum
relatus, cum resipuisset, interrogatus, hac qua minus expectabantur,
retulit. Ob id animam despondens, cum nec ab amicis, nec medicis, nec
sacerdotibus persuaderi potuisset, inania esse hac, octo inde diebus
perijt. Audiui postmodum & ab alijs, qui vicini essent illi, neminem ab
inimico vulneratum tam constanter de illo testatum, vt hic, quod a mortuo
fuisset in terram prouolutus. Cum quidam quarerent, quid ille postquam in
terram volutaretur ageret? Conatum, inquit, mortuum adhibitis gula manibus,
vt eum strangularet: Nec obstitisse quicquam, nisi quod se ipsum tueretur
manibus. Cum alij dubitarent, ne forte hac a viuo passus esset,
interrogarentque in quo mortuum a viuo secernere potuisset? Caussam
reddidit satis probabilem, dicens se tanquam cottum attrectasse, nec pondus
habuisse, nisi vt premebatur. Et paulo post addit. Eadem vero ratione qua
in Islandia, in arena solitudinibus Agypti & Athiopia, Indiaque vbi Sol
ardet, eadem imagines, eadem spectra viatores ludificare solent. Hactenus
Cardanus. Inde tamen nemo concluseret, sicut de Islandia scriptores nostri
faciunt, in illis Agypti and Athiopia, Indiaque locis, carcerem existere
damnatorum.
Hac ex Cardano adscribere libuit, vt etiam extraneorum testimonia pro
nobis, contra figmenta tanta afferamus. Conuincit autem prasens Cardani
locus hac duo, scilicet: nec esse Islandia proprias spectrorum
apparitiones: (quod etiam omnes norunt, nisi eius rei ignorantiam nimis
affectent) nec illud mortuorum cum viuis, in hiatu Heclensi, colloquium,
nisi ementitis hominum fabulis, quauis ampulla vani oribus, niti, quibus
belua vulgares, ad confirmandam de animarum cruciatibus opinionem, vsa
fuerant. Et quisquam est, qui illis scriptorum hiatibus, mortuorum
miraculis ad summum vsque refertis, adduci potest vt credat?
Enter page number
PreviousNext
Page 156 of 243
Words from 81749 to 82264
of 127955