Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 148 of 243 - First - Home
Cuius Historiam, Quia & Breuis Est, & Non Illepida,
Subijciam, Ab Hieronimo Benzone Italo In Historiar Noui Orbis, Lib.
2.
His
verbis descriptam.
Triginta quinque, inquit, milliarium interuallo abest Legione mons
flammiuomus, qui per ingentem craterem tantos sape flammarum globos
eructat, vt noctu latissime vltra 10000. passuum incendia reluceant.
Nonnullis fuit opinio, intus liquefactum aurum esse, perpetuam ignibus
materiam. Itaque Dominicanus quidam monachus cum eius rei periculum facere
vellet, ahenum & catenam ferream fabricari curat moxque in montis iugum cum
quatuor alijs Hispanis ascendens, catenam cum aheno ad centum quadraginta
vlnas in caminum demittit. Ibi ignis feruore, ahenum cum parte catena
liquefactum est. Monachus non leuiter iratus Legionem recurrit, fabrum
incusat, quod catenam tenuiorem multo, quam iussisset ipse, esset
fabricatus. Faber aliam multo crassiorem excudit. Monachus montem repetit:
Catenam & lebetem demittit. Res priori incoepto similem exitum habuit. Nec
tantum resolutus lebes euanuit, verum etiam flamma globus repente e
profundo exsiliens, propemodum & Fratrem & socios absumpsit. Omnes quidem
adeo perculsi in vrbem reuersi sunt, vt de eo incoepto exequendo nunquam
deinceps cogitarent &c.
O quam censura dispar? In montano India occidentalis camino auram: Islandia
vero, infernum quarunt. Sed hoc vt nimis recens, ac veteribus ignotum
fortasse reijcient: Cur igitur eundem, quem in Hecla Islandia, animarum in
Chimara carcerem, Lycia monte, cuius noctu diuque flamma immortalis
perhibetur, non sunt imaginati scriptores? Cur no in Ephesi montibus, quos
tada flammante tactos, tantum ignis concipere accepimus, vt lapides quoque
& arena in ipsis aquis ardeant, & ex quibus accenso baculo, si quis sulcum
traxerit, riuos ignium sequi narrator a Plinio? Cur non in Cophantro
Bactrorum monte, noctu semper conflagrante? Cur non in Hiera Insula, medio
mari ardente? Cur non in Aolia, similiter in ipso mari olim dies aliquot
aliquot accensa? Cur non in Babyloniorum campo, interdiu flagrante? Cur non
in Athiopum campis, Stellarum modo, noctu semper nitentibus? Cur non in
illo Lipara tumulo, ampla & profunda voragine hiante, teste Aristotele, ad
quem non tuto noctu accedatur: ex quo Cymbalorum sonitus, crotalorum
boatus, cum insolitis & inconditis cachinnis exaudiantur? Cur non in
Neapolitanorum agro ad Puteolos? Cur non in illa superius commemorata
Teneriffa pyramide montana, instar Atna, iugiter ardente, & lapides, vt ex
Munstero videre est, in aera exspuente? Cur non in illo Aethiopum iugo,
quod Plinius testatur, horum omnium maximo aduri incendio? Cur non denique
in Vesuuio monte, non sine insigni vicinia clade, & C. Plinij exitiali
detrimento, dum insueti incendij causas perscrutaturus venit, nubium tenus
flammas cum saxis euomente, pumicum & cinerum ineffabili copia aera
replente, & solem meridianum per totam viciniam densissimis tenebris
intercipiente? Dicam, & dicam quod res est: Quia scilicet illis, vtpote
notioribus, fidem, etsi inferni esse incendia finxissent, minime adhiberi
prauidebant: Hecla vero astum, cuius rumor tardius ad eorum aures peruenit,
huic commento vanissimo stabiliendo, magis inseruire putabant. Sed
facessite: Deprahensa fraus est: Desinite posthac illam de inferno Heklensi
opinionem cuiquam velle persuadere. Docuit enim & nos, & alios, vobis
inuitis, consimilibus incendijs, operationes suas Natura, non Infernus. Sed
videamus iam plura eiusdem farina vulgi mendacia, qua Historicis &
Cosmographis nostris adeo male imposuerunt.
The same in English.
THE SEUENTH SECTION.
[Sidenote: Frisius. Munsterus.] The flame of mount Hecla will not burne
towe (which is most apt for the wieke of a candle) neither is it quenched
with water:
Enter page number
PreviousNext
Page 148 of 243
Words from 77562 to 78085
of 127955