Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt


















































































 -  Est enim mendacium adeo detestandum, vt facile nauseam
pariat. Abeat igitur ad Cynosarges & ranas palustres: illud enim eiusde
facimus atque - Page 147
Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt - Page 147 of 243 - First - Home

Enter page number    Previous Next

Number of Words to Display Per Page: 250 500 1000

Est Enim Mendacium Adeo Detestandum, Vt Facile Nauseam Pariat.

Abeat igitur ad Cynosarges & ranas palustres:

Illud enim eiusde facimus atque illarum coax, coax. Nec vero dignum est hoc commentum, quod rideatur, nedum refutetur. Sed nolo cum insanis Papistis nugari: Quin potius ad scriptores nostros conuertamur.

Atque inprimis nequeo hic, clarissimi viri, D. Casparis Peuceri, illud praterire. Est in Islandia, inquit, mons Hecla, qui immanis barathri, vel inferni potius profunditate terribilis, eiulantium miserabili & lamentabili ploratu personat, vt voces plorantium circumquaque, ad interuallum magni milliaris audiantur. Circumnolitant hunc coruorum & vulturum nigerrima agmina, qua nidulari ibidem ab incolis existimantur. Vulgus incolarum descensum esse per voraginem illam ad inferos persuasum habet: Inde cum pralia committuntur alibi in quacunque parte orbis terrarum aut cades fiunt cruenta commoueri horrendos circumcirca tumultus & excitari clamores atque eiulatus ingentes longa experientia didicerunt. Quis vero rem tam incredibilem ad te vir doctissime perferre ausus fuit? Nec enim vultures habet Islandia, sed genus aquilarum secundum, quod ab albicante cauda Plinius notauit & Pygarsum appellauit. Nec vlli sunt huius spectaculi apud nos testes: Nec denique ibidem coruos aut aquilas nidificare probabile est, qua, igni & fumo semper inimicissimo, potius a focis vel incendijs arceantur. Et nihilominus in huius rei testimonium, (vt & exauditi per voraginem montis tumultus extranei,) experientiam incolarum allegant, qua certe contraria omnia testatur. Vnde vero foramen vel fenestra illa montana, per quam clamores, strepitus & tumultus apud antipodes, periacos & antacos factos exaudiremus? De qua re multa essent, qua authorem istius mendacij interrogatum haberem, modo quid de illo nobis constaret: qui vtinam veriora narrare discat, nec tam perfricta fronte similia, incomperta, atque, adeo incredibilia, clarissimo viro Peucero, aut alijs referre prasumat.

Ast vero Munsterus cum incendij tanti & tam incredilis caussas in famosissima Atna inuestigare conatus sit, quam rem illic naturalem facit, hic vero praternaturalem imo infernalem faciat, an non monstri simile est? Caterum de Athna quid dico? Quin potius videamus quid de Hecla incendio alias sentiat Munsterus.

[Sidenote: Munsterus Cosmograph. vniuersal. lib. 1. cap. 7.] Dubium non est, inquit, montes olim & campos arsisse in orbe terrarum: Et nostra quidem state ardent. Verbi gratia: In Islandia mons Hecla statis temporibus foras proijcit ingentia Saxa, euomit sulphur spargit cineres, tam longe circumcirca, vt terra ad vicesimum lapidem coli non possit. Vbi autem montium incendia perpetua sunt, intelligimus nullam esse obstructionem meatuum, per quos modo, quasi fluuium quendam, ignes, modo flammas, nunc vero fumum tantum euomunt. Sin per temporum interualla increscunt, internis meatibus obturatis, eius viscera nihilominus ardent Superioris autem partis incendia, propter fomitis inopiam, non nihil remittunt ad tempus. Ast vbi spiritus vehementior, rursus reclusis meatibus ijsdem vel alijs, ex carcere magna vi erumpit, cineres, arenam, sulphur, pumices, massas, qua habent speciem ferri, saxa, aliasque materias foras proijcit, plerunque non sine detrimento regionis adiacentis. Hac Munsterus. Vbi videas quaso Lector, quomodo suo se iugulet gladio, videas inquam hic eadem de incendio Hecla & Atna opinionem & sententiam, qua tamen lib 4. eiusdem, admodum est dispar, vt illic ad causas infernales confugiat.

Habet profecto India occidentalis mons quidam flammiuomus aquiores multo, quam hic noster censores & historicos, minime illic barathrum exadificantes:

Enter page number   Previous Next
Page 147 of 243
Words from 77061 to 77561 of 127955


Previous 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 Next

More links: First 10 20 30 40 50 60 70 80 90 100
 110 120 130 140 150 160 170 180 190 200
 210 220 230 240 Last

Display Words Per Page: 250 500 1000

 
Africa (29)
Asia (27)
Europe (59)
North America (58)
Oceania (24)
South America (8)
 

List of Travel Books RSS Feeds

Africa Travel Books RSS Feed

Asia Travel Books RSS Feed

Europe Travel Books RSS Feed

North America Travel Books RSS Feed

Oceania Travel Books RSS Feed

South America Travel Books RSS Feed

Copyright © 2005 - 2022 Travel Books Online