Northern Europe - The Principal Navigations, Voyages, Traffiques And Discoveries Of The English Nation - Volume 1 - Collected By Richard Hakluyt
- Page 146 of 243 - First - Home
Non Procul A
Promontorio Islandia Reykianes, Flamma Ex Ipso Mari Erupit.
Etiam in
corporibus humanis repentinos ignes emicuisse, vt Seruio Tullio dormienti,
e capite flammam exsilijsse:
Et L. Martium in Hispania, interfectis
Scipionibus, concionem seu orationem ad milites habentem, atque ad vltionem
exhortantem, conflagrasse, Valerius Antias narrat. Meminit etiam Plinius
flamma montana, qua, vt aqua accendatur, ita terra aut foeno extinguatur.
Item, Alterius campestris, que frondem densi supra se nemoris non adurat.
Qua cum ita sint, mirum, homines id in sola Hecla mirari (ponam enim iam
ita esse, cum non sit tamen, quod a quoquam scire potuerim) quod multis
aliarum terrarum partibus seu locis, tam montanis, quam campestribus, cum
ea commune esset.
Eo impetu quo apud nos globi. Sic enim Munsterus. [Sidenote: Frisius.] Mons
ipse cum furit, inquit, horribilia tonitrua insonat, proijcit ingentia
Saxa, sulphur euomit, cineribus egestis, tam longe terram circumcirca
operit, vt ad vicesimum lapidem coli non possit, &c. Caterum oportuit
potius cum Atna, aut alijs montibus flammiuomis, quos mox recitabo,
comparasse, cum non deesset, non modo simile, sed prope idem: Nisi forte
quod incendia rarius ex Hecla erumpant, quam alijs id genus montibus. Nam
proxunis 34. annis prorsus quieuit, facta videlicet vltima eruptione, An.
1558. vt superius annotauimus. Et nihil tam magnifice dici potest de nostra
Hecla, quin idem, vel maius cateris montibus flammiuomis competat, vt mox
apparebit. Quod vero sulphur eiaculetur, manifestum est commentum nullo
experimento apud nostrates cognitum.
Is locus est carcer sordidarum animarum. Hic prafandum esse mihi video,
atque veniam a Lectore petendam quod cum initio proposuerim, de terra &
incolis diuisim agere in hac prima parte tamen, qua sunt merito secunda
partis miscere cogar. Euenit hoc scriptorum culpa, qui Insula situi ac
miraculis, religionis incolarum particulam hanc, de opinione infernalis
carceris, confuderunt. Quare etiam vt hunc locum attingamus, quis non
miretur isthoc commentum ab homine cordato in Historia positum esse? Quis
non miretur, viros sapientes eo perduci, vt hac vulgi deliramenta
auscultent, nedum sequantur? Vulgus enim extraneorum & hominum colluuies
nautica (hic enim saniores omnes tam inter nautas quam reliquos excipio,)
de hoc insolito natura miraculo audiens, ingenito stupore ad istam, de
carcere animarum, imaginationem fertur: Siquidem incendio nullam substerni
materiam videt, quemadmodum in domesticis focis fieri consueuit. Atque hac
persuasione vulgi fama inoleuit dum (vt ad maledicta optime assuefactum
est) vnus alteri huius montis incendum imprecatur. Quasi vero ignis
elementaris & materiatus ac visibilis, animas, i. substantias spirituales
comburat. Quis denique non miretur cur eundem carcere damnatorum, non in
Atna etiam, nihilo minus ignibus ac incendijs celebri, confingant? At
confinxit dices, Gregorius Pontifex. Purgatorium igitur est. Sit sane:
Eadem igitur huius carceris veritas qua & purgatorij. Sed priusquam longius
procedamus, libet hic referre fabulam perlepidam, huius opinionis
infernalis originem & fundamentum: Nempe cuidam extraneorum naui Islandiam
relinquenti & turgidis velis citissimo cursu iter suum recta legenti,
factam obuiam alteram similiter impigro cursu, sed contra vim tempestatum,
velis & remis nitentem: cuius prafectus rogatus, quinam essent? Respondisse
fertur: De Bischop van Bremen. Iterum rogatus quo tenderent? ait. Thom
Heckelfeldt tho, Thom Heckelfeldt tho. Hac videns Lector vereor, ne peluim
postulet dari:
Enter page number
PreviousNext
Page 146 of 243
Words from 76560 to 77060
of 127955